Circulares litterae dioecesanae anno 1892. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Vaszary principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XXIV.

158 II. Hinc notum sit oportet de generali regula hand in posterum dispensa­tum iri, ut ad Maiores Ordines alumnus Congregationis votorum solemnium promo­veatur quin prius solemnem professionem emiserit, vel per integrum triennium in votis simplicibus perseveraverit, si alumnus Instituto votorum simplicium sit addictus. —- Quod si interdum causa legitima occurrat, cur quispiam Sacros Ordines suscipiat triennio nondum expleto, peti poterit ab Apostolica Sede dispensatio, ut Clericus vota solemnia nuncupare possit quamvis non expleverit triennium, quoad Instituta vero votorum simplicium, ut vota simplicia perpetua emittere possit, quamvis non expleto tempore a respectivi Instituti Constitutionibus praescripto pro professione votorum simplicium perpetuorum. III. Dispositiones contentae in decreto S. C. Concilii iussu sa. me. Urbani VIII. edito die 21. Septembris 1624. incipien. Sacra Congregatio, ac in decreto eius­dem S. C. iussu sa. me. Innocentii XII. edito die 24 mens. Iulii anni 1694, inci­pien. Instantibus, ac in aliis decretis generalibus, quibus methodus ordinatur a Su­perioribus Ordinum Regularium servanda in expellendis propriis alumnis, nedum in suo robore manent, sed servandae imponuntur etiam Superioribus Institutorum voto­rum simplicium, quoties agatur de aliquo alumno vota simplicia quidem sed perpetua professo, vel votis simplicibus temporaneis adstricto ac in sacris insuper Ordinibus constituto dimittendo; ita ut horum neminem et ipsi dimittere valeant, ut nunc di­ctum est, nisi ob culpam gravem, externam, et publicam, et nisi culpabilis sit etiam incorrigibilis. Ut autem quis incorrigibilis revera habeatur, Superiores praemittere debent, distinctis temporibus, trinam admonitionem et correctionem; qua nihil profi­ciente Superiores debent processum contra delinquentem instruere, processus resul­tantia accusato contestari, eidem tempus congruum concedere, quo suas defensiones sive per se, sive per alium eiusdem Instituti religiosum, exhibere valeat; quod si accusatus ipse proprias defensiones non praesentaverit, Superior, seu Tribunal, de­fensorem, ut supra, alumnum respectivi Instituti ex officio constituere debebit. Post haec Superior cum suo Consilio sententiam expulsionis aut dimissionis pronuntiare poterit, quae tamen nullum effectum habebit si condemnatus a sententia prolata rite ad S. C. EE. et RR. appellaverit, donec per eamdem S. C. definitivum iudicium prolatum non fuerit. — Quoties autem gravibus ex causis procedendi methodus supra- dicta servari nequeat, tunc recursus haberi debeat ad hanc S. C. ad effectum obti­nendi dispensationem a solemnitatibus praescriptis, et facultatem procedendi summario modo iuxta praxim vigentem apud hanc S. C. IV. Alumni votorum solemnium, vel simplicium perpetuorum, vel tempora­lium, in Sacris Ordinibus constituti, qui expulsi vel dimissi fuerint, perpetuo suspensi maneant, donec a S. Sede alio modo eis considatur; ac praeterea Episcopum bene­volum receptorem invenerint, et de ecclesiastico patrimonio sibi providerint. V. Qui in Sacris Ordinibus constituti et votis simplicibus obstricti sive per­petuis, sive temporalibus, sponte dimissionem ab Apostolica Sede petierint et obtinue­rint, vel aliter ex Apostolico privilegio a votis simplicibus vel perpetuis vel tempo­raneis dispensati fuerint, ex claustro non exeant, donec Episcopum benevolum re­ceptorem invenerint, et de ecclesiastico patrimonio sibi providerint, secus suspensi maneant ab exercitio susceptorum Ordinum. Quod porrigitur quoque ad alumnos vo-

Next

/
Oldalképek
Tartalom