Circulares litterae dioecesanae anno 1892. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Vaszary principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XXII.

144 Administratores parochiarum constituti: Ludovicus Kántor in Börzsöny, Lu- dovicus Laczkó in Csáb, Ernestus Orosz in Párkány, Ambrosius Steinhfíbl in Ma- rianostra, Stephanus Horánszky in Nagylóth modo etiam in temporalibus et Ladis­laus Pitthord in Cseklész. In locum Julii Walter, munere professoris paedagogiae et catecheticae in Seminario Strigoniensi semet abdicantis catecheticae professorem nominavi Ignatium Halmos praefectum studiorum ibidem, Georgium Anhäupel vero, absolutis studiis, e collegio Germanico-PIungarico reducem professorem paedagogiae et philosophiae. Ignatium Számord, beneficiatum Strigoniensem ad S. Annam in qualitate di­rectoris praefeci instituto, quod in domo sororum charitatis fine educandarum ma­gistrarum, quae in asylis prolium applicentur, nuperrime aperui. Stephanus Gyárfás cooperator Udvardensis factus est educator apud Vilhel- mum e Com. Batthyányi, Joannes Vida hucusque catecheta Budapestiensis vero penes filium defuncti Gabrielis Baross ministri negotiorum ad communicationem publicam spectantium. Josephus Kanyó, cooperator adusque Kövesdensis, Emericus Szentgyörgyi cooperator Nagyölvedensis et Franciscus Schmidt neopresbyter nominati sunt cate- chetae in scholis elementaribus Budapestiensibus. Cooperatores translati sunt: Julius Tálos e civitate aquatica Budapestini ad suburbium a Christina nuncupatum, Ernestus Csajka e Balassagyarmat ad civitatem aquat. Budapestinum, Josephus Lukáts e Párkány' ad K. Sz. Péter, Petrus Klenovits ex Sz. Benedek ad Kistapolcsány, Josephus Petrás e Kistapolcsány ad Sz. Benedek, Gustavus König e civ. aquat. Budapestini ad suburbium Christinae, Josephus Hor­váth e suburbio hoc et. Mathias Miokovits ex Ipolyságh ambo ad civitatem aquati­cam, Augustinus Stibló ex Nagyczéthény ad Ipolyságh, Stephanus Pokorny ex Nyer- gesujfalu ad Szölgyén, Joannes Ocliaba ex Cseklész ad Szered et Rudolphus Bielek ex Szered ad Majthény. Neomystis assignatae sunt stationes cooperaturales: Josepho Klacsánszky in Balassagyarmat, Ernesto Orosz in Párkány, Stephano Erdó'ssy in Kövesd, Josepho Szatkó in Modor, Rudolpho Zelinka in Nagyczéthény, Alexandro Ernszt in Nagyöl- ved, Ludovico Vodicska in Nyergesujfalu, Joanni Szporni in Udvard et Carolo Sza­rnék in Vágujhely. Carolus Bőhm parochus Marianostraensis et Andreas Csambal, qui qua neo- presbyter haud pridem in qualitate cooperatoris ad Modor missus est, Archi-Dioecesi valedixerunt, ille, ut Hungarorum in Americam migrantium et in Dioecesi Clevelan- densi considentium spiritualibus indigentiis succurrat, hic vero, ut societatem Jesu ingrediatur. Strigonii, die 3-a Novembris 1892. Claudius Iranciscus Vaszary m. p. .Archi-Episcopus.

Next

/
Oldalképek
Tartalom