Circulares litterae dioecesanae anno 1892. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Vaszary principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XXI.
131 J. Litteras Emmi ac Rssimi Dui. S. Congr. Prop. Fid. Praefecti Cardinalis ddto. 3. curr. ad me datas inferius publicando, singularem attentionem Vestram VV. FF. et DD. FF. ad unionem illam dirigendam duxi, quae sub nomine S. Infantiae Jesu late per mundum diffusa, etiam apud nos a pluribus iam annis viget et floret, cuiusque annuam relationem abhinc percipere soletis. Consociatio haec pergrata fuit semper S. Sedi Apostolicae, cui haud exiguum adjumentum praestitit et praestare non cessat in propagatione Fidei Christianae. Dum igitur hanc consociationem ego quoque munificentiae et liberalitati Venerabilis Cleri fidelisque populi commendo, pro certo habeo, vos, promovendo praelaudatum opus, optime obsecundaturos fore votis, in litteris, quae sequuntur expressis: Nr. 5590. Opus missionum promovendum. Ulme et Eevme Domine Inter Consociationes, quae huic S. Consilio Christiano Nomini Propagando adiutricem operam praestant, nobilem sane locum sibi vindicat ea quae Lugduni extat a Fidei Propagatione nuncupata, cuius ea est ratio ut piorum hominum precibus eleemosynisque coniunctis, apostolicis viris in Evangelii praedicatione laborantibus divinam humanamque opem conciliet. Quantum momenti in ea sit ad catholicae fidei per orbem incrementum et uberrimi iam per eam parti fructus demonstrant et plurium Romanorum Pontificum gravissima testimonia, qui praeclarum Institutum sua benevolentia complexi, laudibus ornarunt, privilegiis atque incitamentis provexerunt. Id etiam, decessorum suorum vestigiis ingressus praestitit SSmus D. N. Leo PP. XIII per Encyclicas Litteras datas die 3 Decembris anno 1880 quibus eius Pii Operis rationem, finem, commoda fuse prosequens, pari cum auctoritate studio commendavit. Tanta auctoritate haec S. C. freta, officii simul sui et pietatis tuae conscia cum crescentes in dies plurimae gravissimaeque Missionum necessitates omnem curam adhibere ad subveniendum eisdem iubeant, Amplitudinem Tuam ipso Summo Pontifice imperante, adit rogans ut Opus, quod supra memoravi, in tua Dioecesi promovere, pro tuo religionis summo studio, velis. Quod quidem praestando, non solum communi Sanctae Matris Ecclesiae bono prospexeris atque egregium pietatis opus perfeceris, sed etiam fidelium Tibi commissorum spirituali commodo non mediocriter consulueris. Et sane cum impii homines ad christianam fidem in nostris Europae regionibus excindendam ausu et vi tanta moliantur, nihil fortasse melius divinam nobis gratiam ad praesentissimum periculum propulsandum impetrabit, quam si dederimus operam ad fidem aliis etiam