Circulares litterae dioecesanae anno 1892. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Vaszary principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

Claudius Franciscus Vaszary

6 sita in muro excelso; quoniam subito, dum non speratur, veniet contritio eius. Et comminuetur sicut conteritur lagena figuli contritione pervalida; et non invenietur de fragmen­tis eius testa, in qua portetur igniculus de incendio, aut hairriatur parum aquae de fovea/*'1 II. Ex hominibus assumptus sacerdos „pro hominibus constituitur in iis, quae sunt ad Deum.“ Non itaque nostra, sed aliorum causa sacerdotes vocati et consecrati sumus. — „Habemus duo quaedam,“ — ait sanctus Augustinus — „unum quod christiani sumus, alterum quod praepositi su­mus. Illud, quod christiani sumus, propter nos est; quod praepositi sumus, propter vos est,“2 — fideles intelligit, quos alloquebatur. Unigenitus Dei filius „propter nos homines et propter nostram salutem descendit de coelis et incarnatus est;“ ideo angelo iubente vocatus est „Jesus,“ quia „salvum facturus erat populum suum a peccatis eorum;“ pertransiit bene­faciendo hominibus, et factus obediens usque ad mortem „dedit semetipsum redemptionem pro omnibus.“3 — Unde etiam ii, qui Christi vices in terris agunt, qui „Dei adiu- tores“4 sunt, quibus „dedit ministerium reconciliationis,5“ quique „pro Christo legatione funguntur,“15 non pro se ipsis, sed vero pro hominibus constituti sunt, atque „in ministerium missi propter eos, qui haereditatem capient sa­lutis.“7 — Christi instrumenta sumus ad salutem animarum promovendam; convenit ergo, ut causae principali coniun- gamur, a qua virtutem et impulsum accipimus. Recogitemus itaque, Fratres dilectissimi, nos operam nostram atque ministerium debere iis, qui curae nostrae 1 Isai. XXX. 13, 14. — 2 Sermo de temp. 165., in edit. Maurin. 46. — 8 I. Tim. XI. 6. — 4 I. Cor. III. 9. — 5 II. Cor. V. 18. — 6 II. Cor. V. 20. — 7 Hebr. I. 14.

Next

/
Oldalképek
Tartalom