Circulares litterae dioecesanae anno 1891. ab ordinariatu archi-episcopali strigoniensi ad clerum archi-dioecesanum dimissae
I.
2 aut non solida docent, sed stulti cum sint, fatue loquuntur,1) aut non ita, ut loquuntur, vivunt. Extollunt enim virtutes, et in omnem ipsi turpitudinem, in gravia scelera maximo cum animarum detrimento praecipites feruntur. Haud absimiliter eorum Ecclesiae ministrorum doctrina contemnitur, rejicitur, qui cum ipsi vitam sacris canonibus non conformem vivunt, nihilominus alios monere, corrigere, et in officio continere, alios a vitiis abducere, atque ad virtutis tramitem revocare adnituntur. Qua enim fronte, qua libertate alios reprehendent, si iidem aut paribus vel etiam gravioribus excessibus sint obnoxii, si vitia, suae pastorali curae creditorum incendant, dentque morbo vitiorum exemplo suo excusatam licentiam. Felices profecto illi, qui sanctae suae vocationis indesinenter memores, vitam ab omni contagione puram traducunt, et ita quidem traducunt, ut nec improborum maledicendi libido, nec invidorum obtrectandi licentia, quid carpere in ipsis possit, inveniat. Hoc est quod gentium Apostolus, in suo requisivit discipulo Tito, cui in mandatis dedit: „In omnibus teipsum praebe exemplum bonorum operum in doctrina, in integritate, in gravitate. Verbum sanum irreprehensibile: ut is, qui ex adverso est, vereatur nihil habens malum dicere de nobis.“2) Hoc idem ursit, alium suum discipulum Timotheum his alloquens verbis: „Tu autem o homo Dei, sectare justitiam, pietatem, fidem, charitatem, patientiam, mansuetudinem.“8) Si ullum fuit tempus, quo opus fuerit, ut nos qui sumus Ministri Christi et dispensatores mysteriorum Dei1) vitam integram et sceleris puram ducerent, neque solum a malo, sed etiam ab omni specie mali remotissimam, hoc est profecto, quo tam atrox in Ecclesiam bellum ammotum est, et inexplebili odio ecclesiasticus praesertim ordo ad extremum quodammodo ictum designatus esse videtur. Una tantum sanctitas vitae, cuius splendor, ac nitor nulla obscuraretur nebula, haec una poterit eam de coelo impetrare virtutem, qua strenue praelia Domini possimus praeliare, atque fidelem populum in fide, fidelitate, obsequio et amore, quibus unam, sanctam, catholicam Ecclesiam, huiusque divinitus constitutum visibile Caput, suosque animarum pastores prosequitur, conservare. Intelligimus jam cur Pius IX. Pontifex Maximus universos Ecclesiasticos viros, monitos et excitatos volebat5) „ut serio cogitantes ministerium, quod acceperunt in Domino, omnes proprii muneris partes diligentissime impleant, domus Dei decorem summopere diligant atque intimo pietatis sensu sine intermissione instent obsecrationibus, et precibus, et canonicas horas ex Ecclesiae praecepto persolvant, quo et divina sibi auxilia ad gravissima officii sui munera obeunda impetrare et Deum christiano populo placatum ac propitium reddere possint.“ Ut vitae sanctitati accedat in Ecclesiae ministris doctrina, novimus ex S. Paulo, qui suum Timotheum monebat:“) „Attende tibi et doctrinae, insta in illis, hoc enim faciens, et te ipsum salvum facies et eos qui te audiunt.“ Tam vita itaque, quam doctrina clarere debent Sacerdotes; nam „doctrina sine vita arrogantes reddit, vita sine doctrina inutilem facit,“ observat S. Isidorus Hispalensis.7) Qua de re audiamus sapientissima verba, quibus ad graviora studia nos provocat. Summus Pontifex Leo XIII.8) „Causae profecto graves et omnium aetatum ') Isai. 32, 6. — 2) Tit. 2, 7 et 8. — 8) I. Timotli. 6, 11. — 4) I. Corinth. 4, I. — 5) Encycl. Qui pluribus. — •) I. Timoth. 4, 16. — ’) L. 3- Serm. c. 36. — 8) Encycl. iltsi nos.