Circulares litterae dioecesanae anno 1891. ab ordinariatu archi-episcopali strigoniensi ad clerum archi-dioecesanum dimissae

V.

24 Nr. 1239. De festo An- nunciationis B. M. V. hoc anno cele­brando. lantiae, religiosorum virorum ex diversis nationibus credita communi vel uti praeci­puarum Europae gentium studio procurentur: tantumque administrations negotium sibi obnoxium declaravit. Ea itaque omnia considerans S. Congregatio, et curam prorsus singularum rerum ad Terram Sanctam pertinentium sibi a summo Pontifice commissam esse sciens, Eodem approbante declarandum censuit, uti per praesentes declarat, admini- strationem arcae Custodiae Terrae Sanctae sub sua speciali tutela esse constitutam, sibique negotiorum quoad eam gestorum uti antea ita in posterum esse quotannis reddendam rationem, ut a se examinetur et a Summo Pontifice adprobetur. Hoc sci­licet modo debita oblationum ratio habebitur, quaeque ad nova aedificia extruenda, vetera amplificanda, caeteraque gravia in quoscumque usus dispendia pertinent, S. Consilium accuratae disceptationi subiiciet, ipsisque religiosis viris, SSmo D. N. san­ciente, perficienda committet. Ut vero commodius oblationum collectae fiant, mandatur ut apostolicae literae die 26 Decembris 1887 datae, quae incipiunt Salvatoris ab universis ad quos pertinent omnino ad executionem mittantur, collectaeque eleemosynarum una vice singulis annis Feria VI. in Parasceve, vel alio quolibet intra annum die pro Terra Sancta faciendae non debeant quomodolibet ad alios usus converti atque applicari, sed integrae ad ßevmum P. Custodem Terrae Sanctae per Commissarios Ordinis S. Fran- cisci ex omnibus orbis regionibus diligenter transmitti, quacumque dispensatione exinde revocata. Quoniam vero studiosissime satagendum est ne in Palaestinae regione prae­ter ea quae ab antiquo recognita sunt, nova Sanctuaria aut recenter inventa, aut in posterum detegenda inconsiderate adstruantur, absolute vetat hoc S. Consilium ne quis uti authentica prodat eiusmodi Sanctuaria vel eorum cultum permittat, quin idem Consilium ea super re iudicium edat, ac sententia sua ut talia recognoscat ac probet. Haec A. T. gravissima hac super re significanda erant: interea vero D. 0. M. vehementer adprecor ut omnia fausta felicia tibi fidelibusque curae tuae credi­tis concedat. Addictissimus uti frater I. Card. SIMEONI Praefectus. Strigonii, die 1-a Martii 1891. f D. Archiep. Tyrensis a Secretis. Festum annunciationis B. M. V. hoc anno incidit in feriam IV-am majoris hebdomadae. E praescripto decreti P. Clementis XI. Martii 1712. editi in tali casu festum hoc in universali Ecclesia in feriam 2-dam post Dominicam in Albis transfe­rendum est, sed quoad officium tantum, non quoad feriationem quae diei 25-ae Martii annexa manet. Priorem hanc mutationem etiam Directorium Dioecesanum ob oculos sistit, ne autem quoad posteriorem dubium aliquod remaneat, praesentibus declaratur, festum Annunciationis B. M, V. in foro celebrandum esse feria IV-a hebdomadae majoris cum praecepto audiendi sacrum et applicandi Missam pro populo

Next

/
Oldalképek
Tartalom