Circulares litterae dioecesanae anno 1891. ab ordinariatu archi-episcopali strigoniensi ad clerum archi-dioecesanum dimissae

V.

V. Nexu dimissarum abhinc sub 10-a Februarii 1888. Nr. 1650. circulariun litterarum, publico his diebus mihi redditam epistolam Emmi ac Rssmi D. Card. Si- meoni, in qua de colligenda atque debite administranda eleemosyna pro Sacro Se- pulchro Hierosolymitano agitur. Sonat autem haec epistola prout sequitur: Ulme et Revme Domine Die 20. Februarii 1891. Haud ita pridem hoc Sacrum Consilium Christiano Nomini propagando diligenter ad examen revocavit ea omnia quae ad necessitates Missionum Palaestinae, quaeque ad regimen et moderationem arcae a Fratribus Minoribus Franciscalibus in Locorum Sanctorum curam custodiamque administratae referuntur. Hac opportunitate petitiones Apostolicae Sedi porrectae circa eadem argumenta exhibitae sunt. Enim vero exploratum est, inspectis temporum nostrorum circumstantiis, auctaque itinerum faci­litate, desiderium inter fideles quotidie magis exardescere ea loca visendi, quae Sal­vator Noster Christus Dominus praesentia sua, ac praedicatione, potissimum vero morte ac Sepulcro Suo nobilissima inprimis reddidit, eaque de causa ingentes sane expensas ad peregrinos hospitio recipiendos exigi: insuper Sanctuariis conservandis restaurandis, scholis erigendis, missionibus provehendis haud exiguam pecuniae vim requiri. Ad administrationem vero collectae stipis oculos convertens, eam reperit esse tanto ponderi plane imparem. Decennio quippe mox elapso diligenter inspecto, vim reddituum custodiae Terrae Sanctae vix ad decies centena millia libellarum pervenire intellexit. Qui quidem ex triplici fonte derivantur. Pars siquidem illius summae ex oblationibus ad sanctuaria, ex iuribus stolae, et eleemosynis missarum, quae a Fran- ciscalibus celebrantur proveniunt: pars ex collectis, quas in universo orbe Fratres ipsi industria sua perficiunt: pars denique ex eleemosynis, quae Feria VI. in Para- sceve in omnium gentium ecclesiis colliguntur. Haec porro postrema pars non nisi exiguam portionem totius redditus, quae nimirum tertiam partem illius certe non excedit, complectitur. In ea vero conferenda stipe Americae et Europae gentes aeque concurrunt. Ad quam pecuniam diligenter ac studiose administrandam iam a pluribus saeculis benemerens Ordo Minorum magna cum laude incubuit; dum fidem Catholi­cam duris exantlatis laboribus, fusoque sanguine, praeclari sui Fundatoris vestigiis inhaerens, per totam Palaestinam, Syriam, atque Aegyptum amplificavit. Quapropter Apostolica Sedes ne dum religiosos huiusmodi viros benevolentia ac beneficiis suis nullo non tempore cumulavit, verum ipsum Terrae Sanctae Pium Opus non unius nationis proprium, sed internationale constituit, quo ea, quae illius intersunt, vigi­Nr. 1238. De colligenda pro terra - Sancta stipe.

Next

/
Oldalképek
Tartalom