Circulares litterae dioecesanae anno 1891. ab ordinariatu archi-episcopali strigoniensi ad clerum archi-dioecesanum dimissae
IV.
26 Nr. '906. De orationibus imperatis. Nr. 907. Missae quas defunctus Archi-Episco- pus pro se celebrandas legaverat, quomodo distributae. Nr. 908. Tabellae Schematismi secundum recen- tissimam populi conscriptionem explendae. Nr. 909. Descriptum Ministeriale de chartis, quae vadimonii instar acceptari possunt. Orationes imperatae, pront in apice Directorii Dioecesani legi potest, apuci nos sunt „Pro Papa et contra persecutores Ecclesiae.“ Quia vero ope circularium ordinum ddto 31. Januarii a. curr. disposui, ut eousque, donec Spiritus Sanctus Ecclesiae Srigoniensi regendae novum pastorem posuerit, oratio ex missa pro quacunque necessitate sumatur, ne praeter alias, quae e praescripto rubricarum, praesertim tempore Quadragesimae sumi debent orationes, numerus orationum imperatarum justo major sit, praesentibus declaro, quod oratio contra persecutores Ecclesiae usque ulteriorem dispositionem omitti possit. Strigonii, die 12-a Februarii 1891. Pie denatus Arclii-Episcopus puncto quarto testamenti sui disposuit ut pro refrigerio animae suae „primo quo fieri potest tempore celebrentur mille missae.“ Capitulum Ecclesiae Metropolitanae Strigoniensis ut ultimae voluntati magnae memoriae Antistitis quo ocyus satis faciat, statuit 350 stipendia inter sacerdotes Srigo- nienses, demptis utique Canonicis distribuere ita, ut Sacra liaec illico post obitum celebrentur; porro decrevit, ut 300 sacra Illustrissimo ac Reverendissimo Domino Vicario Tirnaviensi fine distributionis inter Clerum illius Districtus, 350 sacra vero mihi scopo faciendae inter Clerum huius Vicariatus distributionis consignentur. Huic dispositioni conformiter praefata stipendia abhinc ad DD. VADiaconos Districtuales transposita fuerunt cum eo, ut illa inter Clerum Districtus sui distribuant. Quodipsum ad notitiam V. Cleri hisce perfertur. Strigonii, die 12-a Februarii 1891. Conscriptione populi, quae primis diebus elapsi mensis Januarii in universo regno praesuscepta fuit, ad finem iam perducta, praesentibus omnes DD. parochos et parochiarum administratores provoco, ut sibi resultatum conscriptionis a primoribus communitatum procurare studeant, acceptumque tabellis Schematismi, mense Augusto officio ADioecesano exhibendis, inferant. Tali ratione habebit ADioecesis Schematismum, qui etiam quoad impopulationem et religionem incolarum fidelem exhibebit conspectum. DD. VADiaconorum erit occasione collectionis praefatarum tabellarum inspicere, utrum his ordinibus satisfactum fuerit. Strigonii, die 12-a Februarii 1891. P ro statu notitiae publicatur sequens rescriptum ministeriale: A VALLÁS ÉS KÖZOKTATÁSI MAGY. KIR. MINISTERTŐL. 266. ein. szám. A m. kir. pénzügyminister ur f. évi január hó 5-én 116508. sz. alatt kelt körrendeletében az állam által átvett magyar északkeleti vasut-társulat fokozatosan beváltandó részvényeit a budapesti tó'zsdén legutóbb jegyzett, de tizennégy napnál