Circulares litterae dioecesanae anno 1891. ab ordinariatu archi-episcopali strigoniensi ad clerum archi-dioecesanum dimissae
IV.
23 IV. Anno currente mense Junio trisaecularis recoletur memoria beatissimi exitus S. Aloisii juvenis angelici, patroni studiosae juventutis in universo orbe catliolico et apud nos quoque celebratissimi. Ubique multum jam confertur operae atque studii, ut solemnitas haec debito cum apparatu atque splendore peragatur. Conatibus his non defuit benignitas Sanctissimi Domini Nostri, qui multum probat, laudat, specialibus indulgentiis atque privilegiis ditat hanc solemnitatem atque fideles in ea partem capturos. Siquidem studiosa iuventus patria non minori cultu atque veneratione prosequatur coelestem suum Patronum, atque prout canit „castorum mentium grande prodigium,“ moderatores illius atque alii quoque DD. Curati certe libenter legent editas desuper Sanctissimi Domini Nostri litteras, publicatumque S. K. Congregationis Decretum, curabuntque ut jubilaris festivitas tanti Sancti, apud nos quoque congrue celebretur. LEO PP. XIII. UNIVERSIS CHRISTIFIDELIBUS PRAESENTES LITTERAS INSPECTURIS SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM. Opportune quidem et auspicato contingit, ut XI. Kalendas iulias hoc anno sacra sollemnia in honorem Sancti Aloisii Gonzagae trium saeculorum a beatissimo exitu eius elapso spatio sint memori pietate peragenda. Nuntiatum Nobis est, ex faustitate huius eventus mirabili amore pietatisque studio exarsisse animos Christianorum adolescentium, quibus optima sane huiusmodi occasio visa est, ut suam in caelestem iuventutis Patronum voluntatem et reverentiam multiplici significatione testarentur. Et id quidem evenire videtur non in iis tantum regionibus, quae sanctum Aloisium terris caeloque genuere, sed late ubicumque Aloisii nomen et sanctitatis fama percre- buit. Nos iam a tenera aetate angelicum Iuvenem summo pietatis studio colere assueti, cum haec novimus, periucundo laetitiae sensu affecti sumus. Deo autem opitulante confidimus, eiusmodi sollemnia non vacua futura fructu christianis hominibus, nomi- natim adolescentibus, qui Patrono tutelari suo honores cum habebunt, in cogitationem facile deducentur clarissimarum virtutum, quibus Ille, quoad vixit, ceteris in exemplum enituit. Quas quidem virtutes cum secum cogitent et admirentur, sperandum est, fore, ut adiuvante Deo animum mentemque suam ad eas velint informare, stu- deantque, fieri imitatione meliores. Neque certe catholicis iuvenibus proponi potest praestantius ad imitandum exemplum iliisque locupletius virtutibus, quarum laude Nr. 905. De tri saeculari memoria S. Aloisii Gonzagae sole- mniter recolenda.