Circulares litterae dioecesanae anno 1891. ab ordinariatu archi-episcopali strigoniensi ad clerum archi-dioecesanum dimissae

III.

22 Nr. 710. Orationes pro eligendo Archi-Epi- scopo indicun­tur. ille fuit manebit inter nos suisque immortalitate dignis operibus lucebit nobis et omni posteritati. Solemnes Missae de Requiem juxta dispositionem pie denati ultimae suae volun­tatis tabula comprehensam in Ecclesia Cathedrali diebus 3-a, 7-a et 30-a post obitum celebrabuntur. Majori cum solemnitate celebrabuntur solemnes Exequiae in trigesimum post depositionem diem incidentes, pro quibus V. Capitulum diem 26-am Februarii horam 9-am matutinam assignavit. Ut autem fidelis quoque populus filialis pietatis officia erga defunctum suum Archi-Praesulem verbo et opere persolvere possit, praesentibus dispono, ut ubi hucusque factum non fuisset, in qualibet parochiali et Regularium in A Dioecesi Ecclesia, praemonito prius populo, invitatisque localibus iurisdictionibus, Exequiae omni, quam locorum adjuncta admiserint, cum solemnitate pro denato Emi- nentissimo Archi-Praesule celebrentur, praecedenti vero die ad vesperam omnes Cam­panae spatio unius horae pulsentur. Diem harum exequiarum non praestituo, sed arbitrio DD. Curatorum relinquo ita, ut illam, quae respectu habito ad localia adjuncta opportunissima videbitur, seligant; quia vero in Caeremoniali Episcoporum praescri­bitur, ne dies haec ultra trigesimum post depositionem differatur, omnes curent, ut exequiae intra liunc terminum celebrentur. Strigonii, die 31-a Januarii 1891. E praescripto Caeremonialis Episcoporum, sepulto Episcopo vel Arclii-Epi- scopo Ordinario loci, donec de novo successore provisum fuerit, preces ad Deum continue offerendae sunt pro opportuna novi Episcopi electione impetranda. Ad exi­gentiam itaque huius praescripti praesentibus dispono, ut post persolutas, quae in superioribus praescribuntur, solemnes Exequias omnis et singulus Archi-Dioecesis huius Presbyter, quotidie in Missa sumat Collectam ex Missa pro quacunque necessitate, donec de novo successore provisum fuerit. Curatores animarum vero insuper diebus Domini et festis ^post concionem cum populo fideli ad eundem finem eandemque intentionem orent tria Pater et Ave, ut Deus nobis quamprimum concedere dignetur novum et bonum pastorem, qui Ecclesiam sapienter regere et animarum curam digne, fructuose et sollicite habere valeat et possit. Strigonii, die 31-a Januarii 1891. Stephanus Ma jer, m. p. Vicarius Generalis Capitularis.

Next

/
Oldalképek
Tartalom