Circulares litterae dioecesanae anno 1891. ab ordinariatu archi-episcopali strigoniensi ad clerum archi-dioecesanum dimissae

III.

20 innitaris prudentiae tuae“,1) — ipse quoque ardentissimas ad Deum et Spiritum om­nis consolationis preces fundere non intermittam, ut dirigat gressus meos2) quatenus nihil praesuscipiamus, nisi quod ad commune bonum viduatae Archi-Dioecesis tendere hocque promovere possit. Strigonii, die 29-a Januarii 1891. Nr. 709. Funus de­functi Cardi­nalis Archi- Episcopi et decantanda pro illo Missa de Requiem. Pie denatus Archi-Episcopus Noster, qui vita comite fugit et contempsit gloriam et laudes, nunc omnium imo „exterorum quoque opinione celebratur.“3) Fu­giendo gloriam, gloriam merebatur, quae virtutes quasi umbra lucem sequitur. Quam multis ille flebilis occiderit, monstravit funus illud splendidissimum, quo exanime cor­pus die 28-a curr. hora 10-a matutina ex Ecclesia Arcbi-Episcopali Strigoniensi ad S. Ignatium elatum et Mausoleo Arcbi-Episcopali sub Basilica in arce Strigoniensi illatum fuit. Funere hoc vix quidquam lugubrius ac magnificentius quod plane ut doloris pietatisque triumphus videbatur. Non obstantibus difficultatibus viarum, fere interrupta communicatione, spernendo rigidae hyemis atrocitatem tam multi tamque praeclari denati Cardinalis Archi-Episcopi cultores die bacce lugubri Strigonii conve­nerunt, ut illos civitas vix capere potuerit. Ferrea hyems multa quidem obstacula ponebat currentibus ad solemnia funebralia defuncti Archi-Episcopi cultoribus et quod jam exui e patria Romanorum laureatus vates plangebat seclusum se ab omni com­municatione videndo, nostrum in civitate AEppali non modice auxit dolorem, sed: „Ister congelat et tectis in mare serpit aquis; quaque rates ierant, pedibus nunc ifim­et undas frigore concretas ungula pulsat equi. Vidimus ingentem glacie consistere Istrum“ virosque summa conspicuos dignitate calcantes gelatas Danubii aquas, ut justa funeralia tanto Principi persolverent. Archi-Episcopum fide in Regem, cliaritate in patriam nulli secundum ipse Augustissimus Rex honorare in suoque ultimo ad Cathedralem Ecclesiam itinere comi­tari voluit. Huius regiae benignitatis manifestissimum signum fuit illa singularis in annalibus ADioecesis majoribus lapillis signanda gratia, quod Serenissimum Archi- ducem Fridericum cognatum suum delegare dignata fuerit, ut testis sit et interpres illius charitatis, reverentiae et existimationis, qua Rex optimus erga fidelissimum suum subditum prudentissimumque consiliarium ferebatur. In tanta tristitia magnae nobis consolationi fuit singularis Suae Majestatis gratia; sauciato nimio dolore cordi nostro lenimen attulit praesentia Repraesentantis Augustissimi Regis, qui palam monstrare voluit, sic debere honorari illum, quem rex honorare vult.4) Honorabat porro funus denati Archi-Praesulis Serenissimus Archidux Jose­phus Augustus cum splendido comitatu, nomine tam suo, quam et totius Serenissimae Familiae; aderat ipsum Gubernium in persona Excellentissimi Domini Praesidis, DD. Ministrorum cultus et defendendae patriae, multorum spectatissimorum virorum. Do­mus procerum Regni, deputatorum ad Comitia Regni, Societates scientificae et bene­ficae, deputationes Comitatuum et Civitatum, turma virorum religiosorum, coetus sacratarum Deo virginum, piae Sodalitates et Consociationes turmatim concurrebant l) Prov. 3. 5. — 2) Ibid. 6. — 3) S. Hier, ad Eustoch. 4) Esther 6. 6.

Next

/
Oldalképek
Tartalom