Circulares litterae dioecesanae anno 1891. ab ordinariatu archi-episcopali strigoniensi ad clerum archi-dioecesanum dimissae

XVIII.

180 Nr. 5503. Josephus Bém obiit. Josephus Bém pensione donatus Presbyter Arclii-Dioecesanus die 21-a Octobris a curr. Sacramentis moribundorum rite provisus, phtisi, qua diu laborabat, tandem consumptus est anno aetatis 34. sacerdotii 7. Animam defuncti piis ad aram precibus commendo. Strigonii, die 16-a Novembris 1891. Nr. 5504. Absolutoria quoad rationes nes instituto­rum benefico­rum omitten­tur. Exc. reg. Intern. Negotiorum Ministerium ope rescripti ddto 23-ae Octobris a. curr. Nr. 72,730 significavit milii, de rationibus institutorum beneficorum sibi pro superrevisione substerni solitis in futurum nihil abs se rescribendum fore, si rationes hae occasione superrevisionis absque reflexione adinvenientur. Quod hisce cum eo ad notitiam DD. Curatorum perfero, quod usitata hucusque absolutoria abhinc non am­plius expedientur et in futurum illud: „nullum responsum etiam responsum“ quoad rationes institutorum beneficorum ita erit intelligendum: rationes e parte ministerii absque reflexione adinventae sunt. Strigonii, die 16-a Novembris 1891. Nr. 5505. Terminus exhibendorum pro subsidio e fundatione scholari Joan- nis Card. Si­mor recur­suum. Nr. 5506. Relatio annua Consoc. SSmi Altaris liuda- pestanae. Nr. 5507. Novi Presby­teri Diaconi et Subdiaconi Quum census fundationis scholaris pie in Domino defuncti Cardinalis et Archi-Episcopi Nostri Joannis Simor cum initio anni futuri menti magnanimi funda­toris conformiter distribuendi sint: DD. VADni et Scholarum Inspectores provocan­tur, ut recursus subsidio indigorum docentum colligant et usque 25-am Decembris a curr. una cum tabellari, prouti in Circularibus litteris a 1881. Nr. 5269. praescriptum est, informatione ad Officium Archi-Dioecesanum submittant. Strigonii, die 16-a Novembris 1891. Relationem annuam Consociationis SSmi Altaris Budapestanae pro anno a 6-a Novembris 1890. usque 6. Nov. 1891. currente typis vulgatam in aliquot exemplis ad singulum Districtum VADiaconalem dimittendo, Consociationem hanc, cuius beneficio tot iam Ecclesiae ornatae sunt, attentioni et liberalitati Yen. Cleri Curati et populi fidelis quam impensissime commendare non intermitto et DD. Curatos simul provoco, ut si Consociationi intentionibus missarum in se suscipiendis prodesse malint, harum nume­rum in acclusis schedulis adnotare, hasque sive ad Officium Archi-Dioecesanum sive immediate ad P. Directorem Consociationis transponere velint. Strigonii, die 16-a Novembris 1891. Diebus 24-a, 25-a et 28-a Octobris a curr. ministerio manuum Illmi ac . Rssimi Domini Episcopi Sareptani Pauli Palásthy ad s. ordines promoti sunt et quidem : Die 24-a Octobris ad ordinem Subdiaconatus: Juriga Joannes, Kákonyi Joannes, Rovenszky Stephanus et Schreiber Alfredus.

Next

/
Oldalképek
Tartalom