Circulares litterae dioecesanae anno 1891. ab ordinariatu archi-episcopali strigoniensi ad clerum archi-dioecesanum dimissae

XV.

159 se adiuvant, eodemque una conspirant, ut hominem, caelo natum, a rebus caducis, abstrahant evehantque propemodum ad caelestem cum Deo consuetudinem : fit contra ut cuius animus cupiditatibus aestuet illecebrisque sit emollitus, ieiunus ille fastidiat suavitates rerum caelestium, neque alia sit precatio eius nisi frigida vox et languida, indigna sane quam Deus excipiat. — Sunt ante oculos exempla poenitentiae homi­num sanctorum, quorum preces et obsecrationes, ea ipsa causa, magnopere Deo pla­cuisse atque etiam ad prodigia valuisse sacris fastis docemur. Mentem illi et animum libidinesque assidue regebant domabant : doctrinae Christi Ecclesiaeque eius docu­mentis ac praeceptis summa solebant consensione et demissione adhaerescere ; velle nolle nihil, nisi Dei numine explorato, nihil quidquam agendo spectare, nisi eius gloriae incrementa ; cupiditates acriter coercere et frangere, corpus dure inclemen- terque habere, iucundis rebus neque iis noxiis virtutis gratia abstinere. Quare merito poterant, quod Paulus Apostolus de se, idem ipsi usurpare : nostra autem conversatio in caelis est:1 eamdemque ob caussam tantum inerat in eorum obsecrationibus ad propitiandum exorandumque Deum efficacitatis. — Non omnes omnino posse adeo nec debere apparet: attamen ut consentanea sibi afflictatione vitam moresque suos unus­quisque castiget, rationes id exigunt iustitiae divinae, cui satis de commissis faciendum restricte est ; praestat autem voluntariis, dum vita sit, id fecisse poenis, unde virtutis praemium accedat. — Ad haec, quando in mystico Christi corpore, quae est Eccle­sia, omnes tamquam membra coalescimus et vigemus, hoc, Paulo auctore, consequitur, ut, quemadmodum laetanti qua de re membro membra cetera collaetantur, ita pariter dolenti condoleant, hoc est christianis fratribus, vel animo aegris vel corpore, fratres ultro subveniant, et, quantum in ipsis est, curationem adhibeant: Pro invicem sollicita sint membra. Et si quid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra; sive gloriatur unum membrum, conguadent omnia membra. Vos autem estis corpus Christi et membra de membro.2 In hoc autem caritatis specimine, ut quis Christi exemplo insi­stens, qui vitam ad omnium nostrum redimenda peccata immenso amore profudit, luenda sibi aliorum admissa suscipiat, in hoc demum illud continetur magnum vin­culum perfectionis, quo fideles inter sese et cum caelestibus civibus arctissimeque cum Deo iunguntur. •— Ad summam, sanctae poenitentiae actio tam varia atque industria est tamque late pertinet, ut eam quisque, pia modo et alacri voluntate, perfrequenti possit nec laboriosa facultate exercere. Restat, Venerabiles Fratres, ut, quae vestra est singularis et eximia quum in sanctissimam Dei Matrem pietas tum in christianum gregem caritas et sollertia, commonitionis hortationisque Nostrae exitum, opera vestra, perquam optimum, Nobis polliceamur ; gestitque animus fructus eos, quos pluries splendide declarata catholico­rum in Mariam religio tulit, iam nunc laetissimos uberrimosque praecipere. Vobis igitur et vocantibus et excitantibus et praeeuntibus, fideles, hoc praesertim proximo mense, ad aras sollemnes augustae Reginae et benignissimae Matris conveniant, con­currant atque mystica ei serta, acceptissimo Rosarii ritu, filiorum more contexant et praebeant: integris per Nos atque ratis, quae antehac in hac re a Nobismetipsis praescripta edita et dona indulgentiae sacrae concessa.3 — Quam praeclarum et quanti erit in 1 1 Philip. III. 20. 2 I Corinth. XII, 25—27. — 3 Cfr. Ep. Encycl. Supremi Apostolatus, die I sept. an. MDCCCLXXXIII: Ep. Encycl. Superiore anno, die XXX aug. an. MDCCCLXXXIV: Decret. S. R. C. Inter plurimos, die XX aug. an. MDCCCLXXXV: Ep. Encycl. Quamquam pluries, die XV aug. an. MDCCCLXXXIX.

Next

/
Oldalképek
Tartalom