Circulares litterae dioecesanae anno 1891. ab ordinariatu archi-episcopali strigoniensi ad clerum archi-dioecesanum dimissae

XV.

154 candi contentio. Magnae nimirum tristitiae causa, tam esse multos, quos pravitates errorum et in Deum protervia longe abducant agantque praecipites; tam multos, qui ad quamlibet religionis* formam se aeque habentes, divinam iamiam exuere fidem videantur ; neque ita paucos esse homines catholicos, qui religionem nomine tenus retineant, non re debitisque colant officiis. Id praeterea multo gravius angit et vexat animum, reputare, tam luctuosam malorum perniciem inde potissimum ortam, quod in temperatione civitatum vel nullo iam loco Ecclesia censetur, vel saluberrimae virtuti eius dedita opera repugnatur ; qua in re apparet magna quidem et iusta vin­dicis Dei animadversio, qui recedentes a se nationes miserrima mentium caecitate sinat hebescere. Quapropter res ipsa clamat, vehementius clamat in dies, necesse omnino catholicos homines precibus ad Deum et obsecrationibus uti alacres perseverantes, sine intermissione idque non apud se quisque tantum, sed eo magis publice faciant oportet, sacris in aedibus congregati, enixe flagitantes, ut Ecclesiam providentissimus Deus ab importunis et malis hominibus2 liberet, perturbatasque gentes ad sanitatem et mentem luce et caritate Christi reducat. -— Res enimvero supra hominum fidem mirabilis ! Viam suam laboris plenam saeculum quidem insistit, fretum opibus, vi, armis, ingenio : securo Ecclesia plenoque gradu aetates decurrit, confisa unice Deo, ad quem diurna et nocturna prece oculos et manus attollit. Ipsa enim, quamquam cetera, quaecumque ex Dei cura tempus affert humana praesidia, prudens non negligit, non in iis tamen sed potius in orando, comprecando, obsecrandoque Deo, praecipuam sui spem reponit. Inde habet quo vitalem spiritum alat et roboret, quia sibi assidui­tate precandi contingit feliciter, ut, ab humanarum rerum vicissitudine intacta et in perpetua divini Numinis coniunctione, vitam ipsam Christi Domini hauriat ac tran­quille placideque traducat ; fere ad Christi ipsius similitudinem, cui cruciatuum diritas, quos in commune est bonum perpessus, nihil admodum de proprio sibi beatissimo lumine et gaudio neque minuit neque ademit. Quae quidem magna christianae sapientiae documenta tenuere semper reli- gioseque coluerunt quotquot christianum nomen digna sunt virtute professi: quorum ad Deum preces maiores crebrioresque esse solebant, siqua Ecclesiae sanctae vel summo eius rectori calamitas ab nequissimorum hominum fraudibus et violentia inci­disset. — Extat huius rei exemplum insigne in fidelibus exorientis Ecclesiae, dignum plane quod omnibus deinceps futuris ad imitandum proponeretur. Petrus, vicarius Christi Domini, summus Ecclesiae antistes, in vincula, Herodis scelesti iussu, traditus erat certaeque destinatus morti; illinc ut evaderet nihil in quoquam erat opis, nihil auxilii. At illud vero auxilii non deerat quod precatio sancta a Deo conciliat: scilicet Ecclesia, quod divina refert historia, impensissimas pro illo preces fundebat: Oratio autem fiebat sine intermissione ab Ecclesia ad Deum pro eo ;3 agebatque omnes eo ardentius precandi studium, quo acrior aerumnae tantae sollicitudo mordebat. Ut vero orantibus vota successerint, comperta res est: Petrum mirifice liberatum christianus populus memori semper laetitia concelebrat. — Insignius autem exemplum divinumque edidit Christus, quo Ecclesiam suam, non solum praeceptis, verum etiam de se ipse *) I. Thes. v, 17. — II. Thes. III, 2. — Act. XII, 5.

Next

/
Oldalképek
Tartalom