Circulares litterae dioecesanae anno 1891. ab ordinariatu archi-episcopali strigoniensi ad clerum archi-dioecesanum dimissae
X.
93 simumque studeant et tueri in se, et excitare in aliis, summis iuxta atque infimis, omnium dominam ac reginam virtutum, caritatem. Optata quippe salus expectanda praecipue est ex magna effusione caritatis: christianae caritatis intelligimus, quae totius Evangelii compendiaria lex est, quaeque semetipsam pro aliorum commodis semper devovere parata, contra saeculi insolentiam atque immoderatum amorem sui certissima est homini antidotus: cuius virtutis partes ac lineamenta divina Paulus Apostolus iis verbis expressit: Caritas patiens est, benigna est: non quaerit quae sua sunt: omnia suffert: omnia sustinet.1) Divinorum munerum auspicem ac benevolentiae Nostrae testem vobis singulis, Venerabiles Fratres, et Clero populoque vestro apostolicam benedictionem peramanter in Domino impertimus. Datum Romae apud S. Petrum die XV Maii An. MDCCCXCI, Pontificatus Nostri Decimoquarto. LEO PP. XIII. In praecedentibus per extensum communicavi Vobiscum Venerabiles ac Dilecti in Christo Fratres magnificas et egregias Sanctissimi Domini Nostri Leonis Papae XIII. encyclicas litteras de conditione opificum, in quibus Beatissimus Pater sagacissimo, prout semper solet, ingenio, face veritatis divinae illustrat doctrinas socialismi, quae nunc universum commovent mundum, ingenia exercent hominum quiescereque non sinunt societatem civilem. Beatissimus Pater, qui velut Jesu Christi Vicarius in terris in altissimo positus, tamquam e specula universas intuetur nationes, e Cathedra Petri pronunciat veritates illas atque principia, quae motibus socialismi agitatae societati humanae pacem et tranquillitatem unice adferre possunt. Ne dicat aliquis apud nos placita socialismi nullos plane vel paucos dumtaxat habere sectatores; populosiores enim civitates abundant opificibus atque operariis doctrinas socialismi sectantibus; habent suas ephemerides, propria collegia, duces et magistros, qui exterorum doctrinas, apud nos quoque propagant, doctrinas quae si passim acceptarentur, cessaret jus privatae possessionis et saeculorum usu consecratus ordo socialis subverteretur. Certum est, vix ullum adesse regnum, in quo socialismi doctrinae in una alterave forma in publicum non prodiissent; ipsi illi motus agrestium operariorum, qui recentissime in aliquibus oris patriae nostrae conspiciebantur et nonnisi vi armata supprimi poterant, radices suas in disseminatis per socialismi asseclas doctrinis habent; agebatur enim hic quoque, prout passim fieri solet, de mercede conducta inter operarium et herum, quam prior parvam existimabat, posterior vero majorem dare recusabat. In encyelicis Suae Sanctitatis litteris habetis Venerabiles et Dilecti in Christo Fratres amplam concionum materiam ; docere poteritis creditos Vobis fideles, providentia divina ita disponente factum fuisse, ut pauperes semper habeamus nobiscum, quorum tamen omnium praecipuam semper gerit curam Ecclesia catholica et quantum in se est, haud permittit, ut hi per opulentiores opprimantur et emungantur. Pulcherrima porro invenietis argumenta pro sanctificatione dierum Domini, necessariaque tam animae, quam corpori humano quiete. Videbitis porro, quanti habeat Beatissimus Pater uniones opificum catholicas, quae spiritu religionis animantur et ducuntur l) I. Corinth. XIII, 4—7.