Circulares litterae dioecesanae anno 1890. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

VIII.

43 VIII. LEO PP. XIII. Venerabilis Frater Salutem et Apostolicam Benedictionem. Delectavit Nos admodum, quod ex allatis a Te nuntiis agnovimus, habitum fuisse penes Te ante diem IV. Kalendas Ianuarias conventum doctorum hominum, quorum cura et ope consociatio est instituta, cui a studiis socialibus Catholicis indita appellatio, atque huic coetui graves doctrina et dignitate viros fuisse suffragatos. Equidem cum istius ineun­dae societatis consilium probemus vehementer, tum fructus salutis uberes per eam capiendos fore confidimus. Siquidem huic propositum esse intelligimus, iis uti prae­sidiis quae solida scientia suppeditat catholicae doctrinae consentiens, ut socialis ordo perturbatus iniquitate temporum in Italia instauretur, eaque instauratio exemplis con­gruat institutisque maiorum, qui in curanda prosperitate patriae, cultuque civili expo­liendo auspicem Ecclesiam et Romanos Pontifices duces sequuti sunt. Verum dum gratulamur de laetis huius societatis exordiis, minime Nos praeterit, quam plena labo­ris et ardua sit operis quod intendit effectio. Quare velimus, eos qui huius societatis auctores fuere, quive se illis addidere socios horteris Nostro nomine, ut divino confisi auxilio constanter propositum teneant, nunquam se arceri sinant ab ecclesiasticae potestatis obsequio et socii ad instar agminis cum piis virorum coetibus amice conspirent qui, alio licet tramite et instituto pro sana doctrina decertant, reique catholicae tuendae et amplificandae student. Supplices interea a Deo petimus, ut novi istius coetus sodales sapientiae suae luminibus illustret et gratiae muneri­bus exornet atque huius divinae benignitatis auspicem Apostolicam Benedictionem Tibi, Venerabilis Frater, praedictis dilectis Filiis, itemque Clero et Fidelibus tuae vigilantiae concreditis peramanter impertimus. Datum Romae apud S. Petrum die XI. Januarii Anno MDCCCXC Pontifi­catus Nostri Duodecimo. LEO PP. XIII. Strigonii, die 7-a Aprilis 1890. Pro statu notitiae et directione publicatur sequens rescriptum ministeriale : A VALLÁS ÉS KÖZOKTATÁSI M. KIR. MINISTERIAL. 9124. szám. Az 1888. évi XXXII-ik t. ez. értelmében némely magyar államadóssági kötvények beváltására nézve folyamatban levő pénzügyi művelet folytán az eddig még ki nem sorsolt alföld-fiumei vasúti elsőbbségi kötvények az 1890. évi márczius 1-én Nr. 2055. Rescriptum Apostolicum ad Eppum Pa­tavinum de studiis socia­libus catholi­cis. Nr. 2056. Rescriptura ministeriale ie commutan­dis chartis.

Next

/
Oldalképek
Tartalom