Circulares litterae dioecesanae anno 1890. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

V.

34 tamquam pignus Vobis, Venerabiles Fratres, et Clero populoque universo, quibus sin­guli praeestis, apostolicam benedictionem peramanter in Domino impertimus. Datum Romae apud S. Petrum die X. Ianuarii An. MDCCCLXXXX. Pon­tificatus Nostri Duodecimo. LEO PP. XIII. Praemissae Encyclicae Litterae prolixam, praestantissimamque doctrinam pro­ponunt de necessitate, qua cum singuli tum societas et domestica et civilis tenentur redeundi ad vitam christianam; de gravissimo momento officiorum Christianorum; de praecipuis erga Ecclesiam et patriam officiis, de illis quae e relatione inter Ecclesiam et Civitatem resultant, ac in specie quae observanda adimplendaque sunt in pugna seu conflictu inter Ecclesiam et Civitatem exorto, quemadmodum de illis etiam officiis, quae incumbunt, quando Ecclesia a Civitate aperto, acrique bello impetitur; de fide tenenda, propugnanda et profitenda, de animorum unione et concordia inter catholicos conservanda; de obedientia Ecclesiae praestanda, Episcopis item et Ecclesiae visibili capiti Summo Pontifici exhibenda; de Ecclesia tanquam societate sui iuris et indepen­dente a societate civili; de Ecclesia in relatione cum statibus civilibus, et de necessi­tate liuius relationis; de officiis illarum, qui in publicis, politicisque negotiis tractandis partem capiunt; de remediis malorum, quibus societas civilis laborat, et primo loco de charitate et optima prolium ac iuventutis educatione, ac tandem de observantia doctrinae seu potius doctrinarum propositarum. Litteras Encyclicas pontificias non solum in latina originaria lingua ad pastores animarum dimitto, verum etiam trans­latas in linguas, quae apud populum fidelem in hac Arclii-Dioecesi vigent in obsequium mandati SSmi Domini Nostri omnibus et singulis animarum Curatoribus committendo, nt Encyclicas has Litteras e s. Ambone populo parochiano perlegant et publicent integras quidem, sed non ad unam vicem, sed per partes, nec perlegant solum, sed etiam explicare adlaborent. Strigonii, die 17-a Februarii, 1890. Joannes Cardinalis Simor m. p. Archi-Episcopus.

Next

/
Oldalképek
Tartalom