Circulares litterae dioecesanae anno 1890. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

V.

21 V. SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI LEONIS DIVINA PROVIDENTIA r PAPAE X II I. LITTERAE ENCYCLICAE AD OMNES PATRIARCHAS PRIMATES ARCHIEPISCOPOS EPISCOPOS ALIOSQVE LOCORVM ORDINARIOS PACEM ET COMMVNIONEM CVM APOSTOLIC A SEDE HABENTES. DE PRAECIPVIS CIVIUM CHEISTIANORVM OFFICIIS VENERABILIBVS FRATRIBVS PATRIARCHIS PRIMATIBVS ARCHIEPISCOPIS EPISCOPIS A LIISQVE LOCORVM ORDINARIIS PACEM ET COMMVNIONEM CVM APOSTOLICA SEDE HABENTIBVS LEO PP. XIII. VENERABILES FRATRES SALVTEM ET APOSTOLIC AM BENEDICTIONEM Sapientiae Christianae revocari praecepta, eisque vitam, mores, instituta po­pulorum penitus conformari, quotidie magis' appai et oportere. Illis enim posthabitis, tauta vis est malorum consecuta, ut nemo sapiens nec ferre sine ancipiti cura prae­sentia queat, nec in posterum sine metu prospicere. — Facta quidem non mediocris est ad ea bona, quae sunt corporis et externa, progressio: sed omnis natura, quae ho­minis percellit sensus, opumque et virium et copiarum possessio, si commoditates gignere suavitatesque augere vivendi potest, natum ad maiora ac magnificentiora ani­mum explere non potest. Deum spectare, atque ad ipsum contendere, suprema lex est vitae ho .unum: qui ad imaginem conditi similitudinemque divinam, natura ipsa ad auctorem suum potiundum vehementer incitantur. Atqui non motu aliquo cursuque corporis tenditur ad Deum, sed iis quae sunt animi, cognitione atque affectu. Est enim Deus prima ac suprema veritas, nec nisi mens veritate alitur: est idem perfecta san­ctitas summum que bonorum, quo sola voluntas aspirare et accedere, duce virtute, potest. Quod autem de singulis hominibus, idem de societate tum domestica tum etiam civili intelligendum. Non enim ob hanc caussam genuit natura societatem ut Nr. 1251. Litterae En- cyclieae Leo­nis Papae XIII. de prae­cipuis civium Christianorum officiis.

Next

/
Oldalképek
Tartalom