Circulares litterae dioecesanae anno 1890. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XXIV.
154 benigne excipiat dives in misericordia Deus, ac tu Venerabilis Frater, ultro collaturus sis studium operamque tuam, ut ea expleantur cumulate. — Confidimus insuper, per hoc temporarium ac peculiare subsidium, quod fideles conferent ad inhumani commercii labem abolendam et sustentandos evangelii nuncios in locis ubi illud viget, nihil imminutum iri de liberalitate qua Catholicas missiones adiuvare solent collata stipe in Institutum quod Lugduni conditum a propagatione fidei nomen accepit. Salutare hoc opus, quod fidelium studiis pridem commendavimus, hac nunc opportunitate oblata novo ornamus laudis testimonio, optantes ut late porrigat beneficentiam suam et laeta floreat prosperitate. Interim Tibi, Venerabilis Frater, Clero et fidelibus pastorali vigilantiae tuae commissis, Apostolicam Benedictionem peramanter impertimus. Datum Romae apud S. Petrum, die XX. Novembris anno MDCCCXC., Pontificatus Nostri decimo tertio. LEO PP. XIII. Nr. 7013, Dispensatio ir lege abstineri tiäe diebus Sabbati et in Vigiliis quibusdam ad novum septennium prord- gata. 1 ... Quam s. mem. Pius Papa IX. Praesulibus Hungáriáé ddto 6-ae Maii a. 1 870. concessit ad septennium valituram, quamve ddto 18-ae Julii a. 1876. idem Summus Pontifex et ddto 27. Novembris a. 1883. gloriose regnans Ssmus Dominus Noster Leo Papa XIII. ad eandem annorum seriem extendit in lege abstinentiae in Sabbatis et quibusdam vigiliis dispensandi facultatem, eandem Ssmus Dnus Noster erga humillimas meas preces ad aliud septennium prorogare dignatus est ope Apostoliéi Rescripti, cuius tenor est, ut sequitur: LEO PP. XIII. Dilecte Fili Noster Salutem et Apostolicam Benedictionem. Jam inde ab anno MDCCCLXXXIII. per Apostolicas Litteras die XXVII. mensis Novembris eadem hac forma datas annuentes tuis et Sacrorum Antistitum Hungarici Regni precibus, alias ad tempus factam concessionem quod ad abstinentiam carnium quibusdam diebus ab Ecclesiae legibus praescriptam in aliud septennium protulimus. Modo iisdem perdurantibus rerum adjunctis enixe a Nobis eorumdem etiam Antistitum nomine exposcis, ut illud indultum prorogare de Apostolica indulgentia velimus. Quae cum ita sint, spirituali Fidelium Hungarici Regni bono consulere, omnesque et singulos, quibus hae Litterae Nostrae favent, paterno charitatis affectu prosequi volentes, et a quibusvis excommunicationis et interdicti, aliisque ecclesiasticis sententiis censuris ac poenis quovis modo vel quavis de causa latis, si quas forte incurrerint, huius tantum rei gratia absolventes et absolutos fore censentes, Tibi, dilecte Fili Noster, Apostolica Nostra auctoritate facultatem septennio duraturam facimus, cuius vi omnes et singulos tuae Dioecesis Strigoniensis Fideles a carnium abstinentia Sabbatis cuiusvis hebdomadae, iis tamen exceptis, quae jejunio consecrata sunt, absolvas, iisdemque Apostolica, item Auctoritate Nostra concedas, ut singulis feriis sextis et pervigiliis infra annum salu-