Circulares litterae dioecesanae anno 1890. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XXIV.

152 quo facto de nationum prosperitate cultuque civili meruit optime. — Neque aeta­tis decursu hoc Ecclesiae studium adserendi mancipia in libertatem elanguit; imo quo fructuosius erat in dies, eo flagrabat impensius. Quod certissima testantur monu­menta historiae, quae eo nomine plures commendavit posteritati Decessores Nostros, quos inter praestant S. Gregorius Magnus, Hadrianus I., Alexander III., Innocentius III., Gregorius IX., Pius II., Leo X., Paulus III., Urbanus VIII., Benedictus XIV., Pius VII., Gregorius XVI., qui omnem curam et operam contulere, ut servitutis institutio, ubi vigebat, excideret, et caveretur ne unde exsecta fuerat, ibi eius germina reviviscerent. Tantae laudis hereditas a Praedecessoribus tradita repudiari a Nobis non poterat: quare nulla praetermissa a Nobis occasio est, improbandi palam damnandi- que tetricam hanc servitutis pestem; ac data opera de ea re in litteris egimus, quas III. Nonas Maias anno MDCCCLXXXVIII. ad Episcopos Brasiliae dedimus, quibus gratulati sumus de iis, quae pro mancipiorum libertate in ea regione gesta fuerant laudabili exemplo privatim et publice, simulque ostendimus quantopere servitus reli­gioni et humanae dignitati adversetur. Equidem cum ea scriberemus, vehementer commovebamur eorum conditione qui dominio subduntur alieno; at multo acerbius affecti sumus narratione aerumnarum, quibus conflictantur incolae universi regionum quarumdam Africae interioris. Miserum sane et horrendum memoratu est, quod certis nunciis accepimus, fere quadringenta Afrorum millia, nullo aetatis ac sexus discri­mine, quotannis abripi per vim e rusticis pagis, unde catenis vincti ac caesi verbe­ribus longo itinere trahuntur ad fora, ubi pecudum instar promercalium exhibentur ac veneunt. — Quae cum testata essent ab iis qui viderunt, et a recentibus explora­toribus Africae aequinoctialis confirmata, desiderio incensi sumus opitulandi pro viri­bus miseris illis, levandique eorum calamitatem. Propterea, nulla interiecta mora dile­cto Filio Nostro Cardinali Carolo Martiali Lavigerie, cuius perspecta Nobis est ala­critas ac zelus Apostolicus, curam demandavimus obeundi praecipuas Europae civita­tes, ut mercatus huius turpissimi ignominiam ostenderet, et Principum civiumque animos ad opem ferendam aerumnosae genti inclinaret. — Quam ob rem gratiae Nobis habendae sunt Christo Domino, gentium omnium Redemptori amantissimo, qui pro benignitate sua passus non est curas Nostras in irritum cedere, sed voluit esse quasi semen feraci creditum humo, quod laetam segetem pollicetur. Namque et Re­ctores populorum et Catholici ex toto terrarum orbe, omnes demum, quibus sancta sunt gentium et naturae iura, certarunt inquirere, qua potissimum ratione et ope con- niti praestet, ut inhumanum illud commercium evellatur radicitus. Solemnis Conven­tus non ita pridem Bruxellis actus, quo Legati Principum Europae congressi sunt, ac recentior coetus privatorum virorum, qui eodem spectantes magno animo Lutetiam convenere, manifesto portendunt tanta vi et constantia Nigritarum causam defensum iri, quanta est ea qua premuntur aerumnarum moles. Quare oblatam iterum occa­sionem nolumus omittere, ut meritas agamus laudes et gratias Europae Principibus ceterisque bonae voluntatis hominibus, atque a summo Deo precamur enixe, ut eorum consiliis et orsis tanti operis prosperos dare velit eventus. At vero praeter tuendae libertatis curam, gravior alia pressius attingit apo- stolicum ministerium Nostrum, quod Nos curare iubet, ut in Africae regionibus pro­pagetur Evangelii doctrina, quae illarum incolas sedentes in tenebris, a caeca super­

Next

/
Oldalképek
Tartalom