Circulares litterae dioecesanae anno 1890. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XXIII.

143 Litteras scripsit veniam et absolutionem petens et adpromitttens se amo­turum suspicionis causam, removendo famulam Magdalenam; de qua circumstantia, quam reus confitetur, verbum non fit in suspensionis decreto. Iunio desinente, Vindobona in patriam redux Stanislaus, trepidus diu atque anxius adlaboravit, verens ne ob suam decoctionem iuxta legem imperii in custodiam, usque dum causa finita esset, in carceribus mitteretur. Tunc Ordinarius sub die 12 Augusti decretum tulit de iudiciali processu contra parochum instituendo quod transmittebatur administratori paroeciae Kulikowi- ensi, ut illud Stanislao denunciaret. Interim et antequam id fieret, contigit ut sacerdos deesset in Kulikow, qui in die 15 Augusti, B. M. V. in coelum assumptae sacra, missam litaret. Iuxta Stani- slaum tercenti in ecclesia praesentes erant : viginti aut triginta iuxta Curiam : Stani­slaus ibi aderat, sed suspensus; subito tamen consilio abreptus missam coram his celebrare, imo quorumdam etiam confessiones audire, et sacram synaxim mini­strare ausus est. Die 23 Augusti, ceu statutum erat, commissarius, assessor et actuarius Ku- likowiam reapse veniunt, et adeunt in suis aedibus Stanislaum, ut iudiciali indaga­tioni eum submittant. Parochus declaravit, se ad nullam, a Commissario delegato dandam interrogationem, responsurum esse, quum ut asserebat, immediate ad S. Se­dem A. insinuaverit appellationem. His acceptis, commissarius iudex parochiales aedes incontinenti relinquit, in municipalem cancellariam se confert, ibi que testes aliquos convocat, et interrogat. Curia sub die 29 Augusti parocho notificavit: quod insinuatae per ipsum appellationi ad S. Sedem A. tam a latis quam a ferendis sententiis, tum delatae pa­riter ad S. Sedem A. exceptioni et exclusioni Curiae archiepiscopalis a dignoscendis et diiudicandis quibuscumque causis ipsum spectantibus, qua frivolae et in iure cano­nico nequaquam fundatae, non deferatur. Sub una praefigebatur novus, pro inchoanda et prosequenda decreta, contra ipsum, iudiciali indagatione peremptorius terminus, dies 4 Septembris, de quo dictus parochus certior reddebatur, hac cum expressa clausula, quod si in praefixo termino non comparuerit, vel comparendo ad propositas per de­legatum commissarium interrogationes respondere noluerit, conformiter legibus cano­nicis, contumax declarabitur et qua talis iuxta rigorem iuris canonici tractabitur.“ Verum dum die 4 Septembris commissarius iudex cum assessore et actuario Kulikowiam inquisitionem instituturus veniebat, Stanislaus in proximum pagum abiit, nec reversus est antequam curiae officiales discessissent. His stantibus, Curia, die 6 Septembris, contumacem formali decreto decla­ravit parochum Stoiatowski, defensorem ex officio ei constituit, idque dum parocho nunciavit, simulque eumdem monuit, eum a residentiae lege minime esse exemptum. Statutum deinde fuit iudicialem inquisitionem haud amplius in Kulikow, sed ipsamet in archiepiscopali Curia esse a commissario peragendam, ideoque testes huc accersere oportuit. Clauso processu, accidit quod iudicium differretur, quia interdum decoctio parochi denuntiata fuit ; et iuxta leges civiles in vinculis ille coniectus fuit. Interim processus civilis perficiebatur, in quo curatus accusabatur de crimine

Next

/
Oldalképek
Tartalom