Circulares litterae dioecesanae anno 1890. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XVIII.

112 fiet a Nobis ut Africa universa iis utatur legibus moribusque qui humani generis a Christo redempti dignitati respondeant. Ceterum curas praecipuas eo conferamus oportet ut maxima sit frequentia Virorum Apostolicorum qui in eas regiones effundant Evangelii lucem, qua in re summo Nobis usui est singularis zelus tuus et sedulitas impigra. Namque etsi plures rationes ac praesidia suppetant, quorum cuique sua vis inest et opportunitas ad Afro­rum victum excolendum, nihil tamen praestabilius magisque congruens huius incepti naturae et evangelii spiritui quam copiosa immissio praeconum veritatis, qui legionis instar impavidae aggrediantur opus, prout superioris experientia temporis edocet rerum­que bene gestarum recens memoria. Scilicet Christi miles sacras obiturus missiones nulla quaestus aut gloriae cupiditate illectus pergit, sed sola excitus voce apellantis Dei, apteque eius gratia comparatus ut nullas timeat fortunae minas. Hic ea caritate incensus qua urgebatur Filius Dei ut se pro salute humani generis immolaret, domum ac patriam deserit ut alio nullo occupatus affectu praenobili et divino sese addicat ministerio cui vires suas vitamque devoveat. Quare mirandum non est si heroica vir­tus virorum huiusmodi, qui appetitiones carnis assuevere spiritui subigere, ea valeat iterare prodigia per quae Spiritus Domini, docentibus Apostolis, renovavit faciem terrae, et in populos sedentes in tenebris effudit lumen fidei nunquam defecturum. Itaque vehementer optamus ac supplices a Deo petimus ut, saeviente licet improbo­rum odio adversus clerum et religiosas sodalitates, quamplurimi existant Apostoliéi viri qui acti spiritu Christi in Africam terram late serant verbum Dei, illamqua pro­fuso rigatam sanguine, si opus sit, nedum sudore fecundent. Sane quibus in locis verendum redemptionis signum elatum fuerit, ibi cito iuxta lignum crucis florebit civilis cultus omnesque politioris humanitatis artes. Neque vero ambigimus quin Tu, Dilecte Fili Noster, hortatui Nostro obsequens tuique sacerdotalis animi motibus, alacri studio et industria instare pergas huic operi, cui Nos Decessorum Nostrorum exempla sequuti, quamvis pressi rebus adversis multisque obnoxii periculis, praecipuas adhi­bemus curas Apostoliéi ministerii. Demum Te latere nolumus voluptatem quam cepi­mus audito consilio inito ab ea societate quae Africanam servitutem oppugnat, ut cer­tamen instituatur virorum ingenio et doctrina praestantium, in quo praemio donetur auctor operis quod aptius prae ceteris censeatur effecturum, ut Nigritarum mancipatio et servitus humani generis odio et suffragiis damnata penitus deleatur. Hinc ultro Tibi roganti annuimus ut in eo praemio tribuendo ita Nostri nominis mentio fiat ut ea res Nobis probatissima appareat. At vero quamvis omnis huiusmodi cura et indu­stria multa sit laude digna, quippe eo spectat ut inflammentur hominum studia et consocientur voluntates ad inceptum peragendum aeque arduum ac salutare, summa tamen spes rei prospere gerendae locanda est in ope caelestis gratiae, quae eo prae­sentior operantibus aderit quo enixius et constantius effusis precibus exposcetur. Auspi­cem interea divinae huius opis et paternae benevolentiae testem Apostolicam Benedi­ctionem Tibi, dilecte Fili Noster, simulque Clero et fidelibus tuae vigilantiae concre­ditis peramanter in Domino impertimus. Datum Romae Apud S. Petrum die XVII. Iulii anno MDCCCXC. Pontificatus Nostri decimo tertio. Strigonii, die 21-a Augusti 1890.

Next

/
Oldalképek
Tartalom