Circulares litterae dioecesanae anno 1890. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XVI.
99 XVI. Ereptam gravioribus occupationibus lioram, vestro liuic litterarum experimento dedimus libentes. Licuit enim, quantum quisque vestrum in hoc genere elabo- rarit, quantum etiam profecerit, non obscure intueri. Idque probatur Nobis magnopere : quod enim alias declaravimus, expedire, imo oportere censemus, cum philosophicis cum theologicis haec etiam, more veterum, tam praeclara studia coniungere. Quae quidem studia quo modo spiritum ac nervos a disciplinis maioribus mutuantur, ita eis vicissim reddunt lumen quoddam et vim, perfectionem et venustatem. Ob hanc caussam non ad elegantiam tantummodo pertinere humaniores litterae, quamquam ipsa elegantiae permagna est atque expetenda laus, sed maius quiddam atque altius spectare putandae sunt. Quamobrem si profuimus vobis aliquid, .auctis litterarum magisteriis, si in cultura ingeniorum vestrorum viri egregii desudant, pergite diligentia ac labore efficere, ut et intelligens eorum industria et pariter beneficia Nostra optime locata videantur. Benedictio Dei . . . Strigonii, die 20-a Julii 1890. PALENTINA. Hodiernus Caeremoniarum Magister in Dioecesi Palentina de consensu Pmi Ordinarii Sacrae Rituum Congregationi insequentia Dubia pro opportuna solutione humillime proposuit, nimirum: Dubium I. Quum ex nonnullis Sacrarum Romanarum Congregationum responsis aliqui putent sacram Pyxidem, aperto tabernaculi ostiolo, posse fidelium pietati exponi, minime vero inde extrahi; alii vero educi posse opinentur, tantum ut cum eo populo benedicatur, quemadmodum fieri solet certis diebus in pluribus Ecclesiis Regularium; quaeritur num huiusmodi consuetudo admitti possit ? Dubium II. Et quatenus negative, permitti potest vi consuetudinis, illis Congregationibus seu Religiosis familiis, quae etiam alibi ita facere consueverunt? Dubium III. Concedi ne potest prudenti arbitrio Ordinarii etiam aliis Congregationibus id petentibus? Dubium IV. Ad mandatum exequendum SSmi Dni Nri Leonis Papae XIII. iuxta Decretum Urbis et Orbis die 20 Augusti superioris anni, quoad Rosarium singulis Octobris diebus, cum Litaniis in cunctis Ecclesiis Parochialibus recitandum, et Sanctissimum Sacramentum exponendum, quo deinde fideles lustrentur, sufficitne privata expositio, scilicet aperiendo ostium tabernaculi, et secundo potestne in hoc casu extrahi Pixis, quacum populo benedicatur? Nr. 4251. Ssmi Dni Nostri allocutio ad juvenes instituti Leo- niani. Nr. 4252. S. Eit. Congregatio plura dubia solvit quoad expositionem ciborii et benedictionem cum illo.