Circulares litterae dioecesanae anno 1890. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
II.
belli, et cum pessimis Iesu Christi inimicis consilia viresque coniungere. Vix credibile videatur, huc denique esse perventum, idque in Italorum gente, (piae christianae veritatis lumen maturrime, Dei munere, aspexit bonitatisque divinae maxima ac plane singularia beneficia undeviginti saeculorum spatio et sensit et religiose custodivit. Sed res est ante oculos posita. Nec sane minacius dicunt, (piam faciant: quin omni ratione conantur destinata perficere, proptereaque non desinunt institutorum et legum in Ecclesiae perniciem torquere cursum. Proximae calendae Ianuariae initium novi iuris poenalis sunt, ut nostis, allaturae. De quo cum deliberationes anno superiore in legumlatorum coetu haberentur, Xos quidem hoc ipso loco haud praetermisimus capita illa, ut oportebat, redarguere, (piae per speciem castigandae licentiae illuc revera pertinent, ut iustam Cleri libertatem minuant, operamque praepediant. In quo detractum iri plurimum Ecclesiae diximus, quippe quae in societatis perfectae formam divinitus constituta sui iuris est, nec debet in muneribus officiorum suorum ulli hominum imperio subesse. Simul conquerebamur, iniuriam fieri universo ordini Clericorum, quod in eos, nulla caussa probabili, sacri iuris auctoritate contempta, singulares leges singulari severitate constituerentur. Quae tamen perlevi sententiarum mutatione probatae lataeque sunt. Nos itaque apostoliéi officii Nostri memores quas tunc expostulationes, coepta iniuriä, fecimus, easdem nunc, patrata, renovamus. Sed aliud ex alio vulnus impendere Ecclesiae videtis: rogatam legem intel- ligimus de Operibus Piis, quam nuperrime festinatis suffragiis probavere : quamque ipsam fatentur esse tanquam gradum ad cetera i actum; scilicet ad omnia religionis delenda vestigia ex institutis civitatum. Congruit sane cum eiusmodi proposito ratio legis; cuius ea vis est imprimis, quaecumque pietatis caussa instituta esse constiterit, ea partim extinguere, partim in aliam formam naturamque convertere, ita plane ut in tanta mutatione eversio rerum institutarum verissime consectatura videatur. — Sed illud prae ceteris nec pietati consentaneum nec iustitiae, omnia fere, quae instituta sint aut testamento relicta, divini cultus caussa, aut defunctis expiandis, dotandisve puellis ad collegia Monialium aspirantibus, hoc ipso haberi caduca et vacua, aliosque in usus converti oportere. In quo perspicuum est, auctorum violari voluntatem, propterea quod suam illi pecuniam utique in eas caussas, quae memoratae sunt, nec ullo pacto in alias, addixere: quae caussae cum ad religionem, ad piorum manium solatia, ad perfectionem virtutis pertineant, tam sunt natura immutabiles ac perpetuae, quam iura et officia, quae hominem iungunt Deo. — At vero ne illud quidem praeterire taciti possumus, in Decurias praepositorum rei subsidiariae administrandae plerosque omnes cooptari, ne feminis quidem exceptis, licere, Parochos non licere. Quod quidem ita placuisse memoravere ob cognitam illorum in Episcopos suos romanumque Pontificem voluntatem: ita ut dubitari non possit, qua mente, cuius rei gratia, hanc, de qua loquimur, legem invenerint. — Utique laicam inquiunt esse beneficentiam oportere, ut queat esse gratior: nam accipere verecundius, animumque despondere calamitosos consuevisse, ubi caritatem christianam sibi sentiant adesse. Sed miserum est in christianis reperiri, qui tam vehementer errent in eius aestimatione virtutis, quae princeps est et regina ceterarum. Quandoquidem sincera voluntas hominum iuvandorum non potest nisi ex intima benevolentia nasci: hanc vero aut unice aut maxime insidere in eorum i