Circulares litterae dioecesanae anno 1889. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
VII.
60 ces, atque ita praesunt, ut de hominum salute, quos habent a Deo creditos, ipsi Deo ratio sit ab illis aliquando reddenda. Unde existit illa Pauli Apostoli ad Christianos hortatio: obedite praepositis vestris et subiacete eis; ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri} — Liquet enim vero et perspicuum est, duplicem hominum esse in Ecclesia ordinem, alterum ab altero natura sua distinctum, pastores et gregem, id est rectores et multitudinem. Prioris ordinis munus est docere, gubernare, moderari vitae disciplinam, praecepta dare: alterius vero officium subesse, obsequi, praecepta sequi, honorem adhibere. Quod si, qui subesse debent, partes eorum qui sunt superioris ordinis sumant, illi non modo temere et iniuria faciunt, sed, quantum in ipsis est, ordinem ab auctore Ecclesiae Deo providentissime constitutum funditus pervertunt. — Si vero forte quisquam in ipso episcoporum ordine reperiatur, non suae satis memor dignitatis, qui religionem officii aliqua ex parte videatur deseruisse, nihil ipsi ob eam causam de potestate sua decederet; et quamdiu communionem cum romano Pontifice retinuerit, profecto ex eius ditione liceret nemini observantiam in eum atque obedientiam minuere. Contra inquirere in acta episcoporum, eaque redarguere, nullo modo attinet ad privatos: verum ad eos dumtaxat attinet, qui sacro in ordine illis potestate antecedunt, praecipue ad Pontificem maximum, quippe cui Christus non agnos modo, sed oves, quotquot ubique sunt, ad pascendum commiserit. Ut summum, in gravi aliqua conquerendi materia, concessum est rem totam ad Pontificem romanum deferre; id tamen caute moderateque; quemadmodum studium suadet communis boni, non clamitando aut obiurgando, quibus modis dissidia verius offensionesque gignuntur, aut certe augentur. Ista rerum capita, quae potissima sunt, nec convelli queunt, qui Ecclesiae regimen in magnam confusionem perturbationem que compellatur, non semel Nos commemorare habuimus et inculcare. Satis loquuntur et epistola ad legatum Nostrum in Gallia a te iterum commode evulgata, et aliae subinde ad archiepiscopum Pari- siensem, ad episcopos Belgii, ad nonnullos ex Italia, binaeque litterae Encyclicae ad episcopos tum Galliae, tum Hispaniae. Nunc ea ipsa documenta rursus commemoramus, rursus inculcamus, spe magna freti, fore quidem ex admonitione et auctoritate Nostra ut animorum motus apud vos per hos dies excitati resideant, confirmentur omnes et conquiescant in fide, in obsequio, in iusta debitaque eorum verecundia, qui sunt sacrae potestatis in Ecclesia compotes. — A quibus profecto officiis non ii solum putandi sunt declinare, qui rectorum auctoritatem aperta fronte repudient, sed ii non minus, qui adversentur et repugnent callide tergiversando et obliquis dis- simulatisque consiliis. Obedientiae vera et non fucata virtus non est contenta verbis, sed in animo potissimum et voluntate consistit. — Quoniam vero culpa agitur certae cuiusdam ephemeridis, facere nequaquam possumus quin auctoribus ephemeridum catholicis iterum praecipiamus, ut documenta et praescripta, quorum supra est facta mentio, uti leges sanctas vereantur, neque ab eis ullo pacto discedant. Iidem praeterea hoc in animis persuasum habeant et defixum, se nimirum, si usquam praeterire illud propositum et iudicio suo indulgere non dubitent, sive praeiudicando quod * * Heb. XIII, 17.