Circulares litterae dioecesanae anno 1889. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
IV.
30 dem creverunt, ut a. 411. cum ad Carthaginensem collationem ducenti et octoginta sex Episcopi convenissent, tum centum atque viginti abfuerint ob varia, removeri nequeuntia impedimenta. Felicem progressum rei catholicae interceperunt in hac Africae parte Vandali, Arianam haeresim professi, qui provincias has a. 428. invaserunt, atque in suam redegerunt potestatem. Vivebat adhuc Episcoporum pientissi- mus et Doctorum Ecclesiae maximus s. Augustinus, cum Hypponem barbari obsiderent. Sed capta civitas non ante fuit, quam ille ad capienda immortalium suorum meritorum praemia ex hac mortali vita ad coelestem evocaretur. Vandali plures ex Episcopis exquisitis tormentis cruciatos occiderunt, eorum vero fere quadringentos in exilium abegerunt clausis Ecclesiis. Post centum annorum intercapedinem Vandali ex Africa quidem eiecti sunt, sed fere tantum, ut locum cederent Mohamedanis, qui Africa, rerumque ibi potiti in Christianos ingenti crudelitate saevierunt, nomine illorum vix non deleto. Haec ad fata adversa eaque tristissima Ecclesiae catholicae pertinent: nec aliam ob causam commemorantur hic loci, quam ut simul indicaretur fons, e quo dimanant mala, quae Christianos in Africa degentes hodie affligunt. Ecclesiam Catholicam indeficientem, id est perpetuo usque ad saeculi consummationem duraturam esse novimus et profitemur, quippé quam Christus quum super firmam petram aedificaturum se promisisset, illius stabilitatem nunquam collapsuram significans, mox subjunxit dicens: ret portae inferi non praevalebunt adversus eam.u 1 Et rursus: „Ecce ego vobiscum sum, usque ad consummationem saeculi.“2 Quem in locum observat s. Hieronymus: „Qui usque ad consummationem saeculi cum discipulis se futurum esse promittit, et illos ostendit semper esse victuros, et se nunquam a credentibus recessurum.“ Et s. Augustinus contra Donatistas disputans, qui omnem Ecclesiam perivisse et apud se tantummodo in Africa in justis quibusdam mansisse affirmabant: „Sed illa Ecclesia, quae fuit omnium gentium, jam non est, perivit: hoc dicunt, qui in illa non sunt. O impudentem vocem ! illa non est, quia tu in illa non es? Vide ne tu ideo non sis; nam illa erit, etsi tu non sis.“ „Facilius est solem extingui, quam Ecclesiam deleri“3 ait S. Chrysostomus. Quamvis autem Ecclesia Christi, sive Catholica indeficiens sit, hinc tamen non sequitur illam in aliquibus locis, populis et gentibus extingui, seu potius aliquos populos ac gentes illam amittere non posse. Hoc idem fieri posse praevidit et praedixit ipse divinus Ecclesiae fundator inquiens: „ Dico vobis, quia auferetur a vobis regnum Dei, et, dabitur gentif a- cienti fructus eius.“4 Quamvis igitur negandum non sit luctuosissimum gravissimumque malum saeculo septimo invasisse Ecclesiam, superstitionem nempe Mohamedanam, ex qua non solum in Ecclesiam, sed in societatem etiam civilem infinitae prorsus et usque ad tempora nostra perdurantes calamitates dimanaverunt, illud tamen malum promissioni Christi de indeficientia fundatae abs se Ecclesiae minime officit, ipsa autem superstitionis et tyrannidis celeriori propagatione, quam armorum vis produxit, et licentia vitiorum, quae maximam secum trahit hominum partem, tam parum dimetienda est superstitionis illius veritas, quam parum e secundis Medorum, Persarum, Graecorum, Romanorumque olim triumphis, et latissime diffusis imperiis suarum legum et religionum, harum sanctitas ostendi potuit. Id itaque ex arcanis pendet 1 Matth. 16. 18. — 2 Ibidem 28. 20. — 3 Homil. in Isai. c. 6. — 4 Matth. 21. 43.