Circulares litterae dioecesanae anno 1889. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

II.

17 adiunxerant Christo commonebant: Subditi estote in omni timore, non tantum bonis et modestis, sed etiam dyscolis.1 Obedite dominis carnalibus cum timore et tremore, in simpli­citate cordis vestri, sicut Christo; non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed ut servi Christi, facientes voluntatem Dei ex animo, cum bona voluntate servientes, sicut Domino, et non hominibus; scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum, hoc recipiet a Domino, sive servus sive liber.8 Idem Paulus Timotheo suo: Quicumque sunt sub iugo servi, dominos suos omni honore dignos arbitrentur; qui autem fideles habent do­minos, non contemnant, quia fratres sunt, sed magis serviant, quia fideles sunt et dilecti, qui beneficii participes sunt. Haec doce et exhortare.3 Tito pariter mandavit, doceret servos dominis suis subditos esse, in omnibus placentes, non contradicentes, non fraudantes, sed in omnibus fidem bonam ostendentes, ut doctrinam Salvatoris nostri Dei ornent in omnibus} — Illi vero fidei Christianae prisci discipuli optime intellexerunt, ex tali hominum fraterna in Christo aequalitate nihil admodum de obsequio, de honore, de fidelitate, de ceteris officiis, quibus ad dominos tenerentur, neque minui neque remitti; inde autem non unum consequi bonum, ut eadem nimirum officia et cer­tiora essent, et leviora fierent atque suavia ad exercendum, et fructuosiora ad glo­riam promerendam caelestem. Sic enim dominis reverentiam et honorem habebant tamquam iis hominibus qui auctoritate Dei, a quo omnis potestas derivatur, pollerent; non apud ipsos poenarum metus aut consiliorum astutia et incitamenta utilitatum valebant, sed conscientia officii, vis caritatis. Vicissim ad dominos iusta ab Apostolo spectabat cohortatio, ut bene factis servorum gratiam ipsi bonam rependerent: Et vos, domini, eadem facite illis, remittentes minas; scientes quia et illorum et vester Do­minus est in caelis, et personarum acceptio non est apud eum :5 considerarent, sicut servo haud aequum sortem dolere suam, quum libertus sit Domini, neque item homini li­bero, quum Christi sit servus} licere usquam spiritus tollere superbeque imperare. In quo erat dominis praeceptum, ut suis ipsi in servis hominem agnoscerent con- venienterque colerent, neque alios a se natura, et secum pares religione conservos­que ad communis Domini maiestatem. — Istis tam rectis legibus, maximeque factis ad partes conformandas societatis domesticae, re ipsa paruerunt Apostoli. Insigne Pauli exemplum, ut fecit ille scripsitque benevole pro Onesimo, servo Philemonis fugitivo : quem ad eum remittit hac peramanti commendatione : Tu autem illum ut mea viscera suscipe,.... i am non ut servum, sed pro servo carissimum fratrem et in carne et in Domino: si autem aliquid nocuit tibi aut debet, hoc mihi imputa.7 Utramque agendi rationem in servos, ethnicam et christianam, qui conferre velit, facile dabit, fuisse alteram inclementem et flagitiosam, alteram mitissimam plenamque honestatis, neque erit commissurus, ut Ecclesiam, tantae indulgentiae ministram, merita laude fraudare videatur. — Id eo vel magis, quum quis diligenter advertat qua Ecclesia lenitate et prudentia foedissimam servitutis pestem exsecuit depulitque. — Illa enim ad manumissionem libertatemque curandam servorum noluit properare, quod, nisi tumultuose et cum suo ipsorum damno reique publicae detri­mento fieri profecto non poterat; sed praecipuo consilio prospexit ut animi servo­• I. Petr. n. 18. — • Eph. VI, 5—8. — 3 I Tim. VI, 1—2. — * Tit. II, 9—10. — 5 Ephes. VI. 9. — « I. Cor. VII, 22. — ’ Ad Phil. 12—18.

Next

/
Oldalképek
Tartalom