Circulares litterae dioecesanae anno 1889. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

II.

14 VENERABILIBVS FRATRIBVS EPISCOPIS BRASILIAS LEO PP. XIII. VENERABILES FRATRES SALVTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM. In plurimis maximisque pietatis significationibus, quas universae fere gen­tes, ad gratulandum Nobis annum quinquagesimum sacerdotii feliciter plenum, exhi­buerunt quotidieque exhibent, una quaedam singulariter movit, a Brasilia profecta, quod nimirum, ob eius eventus faustitatem, libero sint iure donati non pauci ex iis, qui per latissimos istius imperii fines sub iugo ingemunt servitutis. — Tale quidem opus, christianae plenum misericordiae, curantibus cum clero viris matronisque be­neficis, auctori Deo et largitori bonorum omnium oblatum est, tamquam gratiarum testimonium de aucto tam benigne Nobis munere aetatis et incolumitatis. — Nobis autem fuit acceptum in primis et iucundum, eo vel magis, quod in hac Nos per­grata opinione confirmabat, omnino velle Brasilianos servitutis immanitatem tolli pe- nitusque extirpari. Cui quidem voluntati populari obsecundatum est eximio studio ab Imperatore pariter et a Eilia augusta, itemque ab eis qui rei publicae praesunt, certis quoque legibus in id latis et sancitis. Quantum Nobis haec res afferret solatii, nominatim, superiore mense Ianuario, augusti Imperatoris apud Nos Legato declara­vimus: hoc amplius adiuncto, Nosmetipsos ad Episcopos Brasiliae miserorum servo­rum caussa, litteras daturos.1 Nos quidem ad omnes homines vice fungimur Christi, Filii Dei, qui hu­manum genus amore tanto complexus est, ut non modo non recusarit, natura nostra suscepta, versari nobiscum, sed et nomen adamarit Filii hominis, palam testatus, se ad consuetudinem nostram propterea accessisse ut praedicaret captivis remissionem,- atque a pessima, quae peccati est, servitute humano genere vindicato, omnia quae caelis et quae in terra sunt in se instauraret,3 itemque universam Adami progeniem ex alta communis noxae ruina in gradum pristinum dignitatis restitueret. Aptissime ad rem S. Gregorius Magnus: Quum Redemptor noster totius conditor creaturae, ad hoc propitia­tus humanam voluerit carnem assumere, ut divinitatis suae gratia, dirupto, quo tenebamur captivi, vinculo servitutis, pristinae nos restitueret libertati, salubriter agitur, si homines quos ab initio natura liberos protulit, et ius gentium iugo substituit, in ea qua nati fue­rant, manumittentis beneficio, libertate reddanturf — Addecet igitur, et est plane mu­neris Apostoliéi, ea omnia foveri a Nobis impenseque provehi, unde homines tum singuli tum iure sociati habere queant praesidia ad multiplices miserias levandas, quae, tamquam corruptae arboris fructus, ex culpa primi parentis profluxere : ea quippe praesidia, quocumque in genere sunt, non modo ad cultum et humanitatem valde possunt, sed etiam apte conducunt ad eam rerum ex integro renovationem, quam Redemptor hominum Jesus Christus spectavit et voluit. ’ A l’occasion de Notre Jubilé,.. . Nous désirons dormer au Brésil un témoignage tout particulier de Notre „paternelle affection, au sujet de Emancipation des esclaves.“ (Rdponse á l’Adresse du Ministre d u Bré sil, de Souza Correa.) — ' Is. LXI. 1: Luc, IV. 19. — * Ephes. X. 10. — 4 Lib. VI. ep. 12.

Next

/
Oldalképek
Tartalom