Circulares litterae dioecesanae anno 1889. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XIV.

118 Insuper ad fidelium pietatem erga Sacratissimum Cor lesu impensius fo­vendam, Sanctissimus Dominus Noster libens ultro concessit, ut in cunctis Ecclesiis et Oratoriis, in quibus die festo, sive proprio sive translato, ipsius Sacri Cordis lesu, coram Sanctissima Eucharistia persolventur divina Officia: clerus et populus qui hisce Officiis intererit, easdem lucretur Indulgentias, quas Fidelibus, divinis Officiis per Octiduum Corporis Christi adsistentibus, Summi Pontifices elargiti sunt. In iis vero Ecclesiis et Oratoriis, ubi feria VI, quae prima unoquoque in mense occurrit, peculiaria exercitia pietatis in honorem Divini Cordis, approbante loci Ordinario, mane peragentur; Beatissimus Pater indulsit, ut hisce exercitiis addi valeat Missa votiva de Sacro Corde lesu; dummodo in illam diem non incidat ali­quod Festum Domini, aut Duplex primae classis, vel Feria, Vigilia, Octava ex pri- vilegiatis: de cetero servatis rubricis. Voluit demum Sanctitas Sua, ut super hoc Decreto expediantur Litterae Apostolicae in forma Brevis. Die XXVIII Iunii, festo SSmi Cordis lesu, anno MDCCCLXXXIX. L. f S. Strigonii, die CAROLUS Card. LAURENZI, V. R. C. Praefectus. VINCENTIUS NUSSI, 5. R. C. Secretarius. 13-a Julii, 1889. Nr. 3871. De vagis, pe­regrinis, et ignotis pres­byteris ad ce- am lebrand Missam non admittendis. Sacrosancta Tridentina Synodus, decreto Concilii Chalcedonensis, in cor­pore quoque Juris Canonici citato,1 inhaerens statuit:2 „Nullus praeterea clericus 'peregrinus sine commendatitiis sui Ordinarii litteris ab ullo Episcopo ad divina ce­lebranda et sacramenta administranda admittatur.“ Et item:3 „Ut irreverentia vite­tur, singuli in suis Dioecesibus interdicant, ne cui vago et ignoto Sacerdoti Missas celebrare liceat.“ Siquidem Rectores Ecclesiarum tam saecularium, quam regularium in custodia Sanctuarii et in ministerio altaris solertes excubitores esse oporteat, se­dulo etiam et attente curare debent, ne ignotus, alienigena, vagabundus Sacerdos ad Tabernaculum foederis accedat. Ac ideo in obsequium praecitatorum Tridentinae Synodi decretorum ad partes officii nostri pertinere dignovimus, omnibus et singu­lis Ecclesiarum Archi-Dioecesis Nostrae Rectoribus tam saecularibus, quam regulari­bus districtim praecipiendo iniungere, ne vagi, ignoti, aut peregrini Sacerdotes, sive saeculares, sive regulares sint, ad celebrandam Missam, vel ad divinam peragendam rem admittantur, nisi sui Ordinarii vel Superioris litteras commendatitias, formatas etiam dictas, vel, ut vocant, Obedientiales, attulerint et exhibuerint, ex quibus non modo ad presbyteratus ordinem fuisse promotos, sed praeterea nullo canonico impe­dimento irregularitatis, seu suspensionis eos irretiri constet. Quodsi super authenti- citate productarum litterarum vel minimum exoriretur dubium, illae ad Officium Archi-Dioecesanum pro declaratione et decisione transmittantur, est necesse, absque cuius decisione dubiae fidei commendatitias litteras exhibens sacerdos a celebranda Missa arceatur. 1 Can. 7. dist. 71. — s Sess. XXIII. cap. 16. de reform. — 3 Sess. XXII. de observ. in celebrat. Missae.

Next

/
Oldalképek
Tartalom