Circulares litterae dioecesanae anno 1889. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XIII.

104 Nr. 3583. Litterae Card­AEppi Ponti­fici ex inci­denti monu­menti Jord. Bruno positi exaratae, et responsum datum. iudicii maturitate adhibita: nimirum pluribus conventibus habitis, sententias omnes, quotquot ipsis erant ad examinandum propositae, cura fuit cognoscere penitus et multa deliberatione perpendere. De iis vero quae singulis conventibus acta ac deli­berata, continuo Nos, uti iusseramus, eiusdem Sacri Consilii Assessor accurate fide- lissimeque edocebat. Demum, die XIV. decembris an. MDCCCLXNXVII. fieri placuit Decretum Post Obitum, quo nimirum Propositiones quadraginta ex Antonii Rosmini Operibus posthumis magnam partem depromptae, eidemque Decreto adiectae, dam­nantur. Hoc Decretum, profecto ad doctrinam pertinens, prout est una cum Proposi- tionibtcs supra dictis editum, plane approbavimus et Nostra confirmavimus auctoritate: illud tamen, certis de caussis, non ante evulgari iussimus, quam quo evulgatum est die scilicet VII. martii an. MDCCCLXXXVIII. Haec tibi, Venerabilis Frater, per has litteras significanda censuimus: neque enim desunt qui tueri ac persuadere verbo scriptove contendant, quum de Decreto Post Obitum agitur, de decreto agi, cui refragari impune liceat; illud prope inscien­tibus Nobis factum, itemque latum promulgatumque sine approbatione Nostra esse. > Praeterea hac ipsa in re sacrum Inquisitionis Consilium a Pontifice maximo seiungunt ac separant: in quo sane apparet callidior quaedam tergiversatio cum su­spicionibus non aequis temere coniuncta. Nos quidem propensi ad clementiam natura et officio sumus: consuevimus etiam benevole atque amanter complecti quotquot esse prompta ad obediendum voluntate vidimus; nec facile patiemur talem in Nobis con­suetudinem lenitatis exsolescere, sed tamen eam, quam diximus, nonnulorum agendi rationem Nobismetipsis et Apostolicae Sedi iniuriosam, non possumus non improbare vehementer. Probe cognitum Nobis est, Venerabilis Frater, haud exiguas a te curas susceptas, ut Decretum illud sincero ac prompto, uti catholicae Ecclesiae filios decet, mentis et voluntatis obsequio ab omnibus e clero populoque tuo exciperetur: dolen- dum tamen, hisce curis tuis non eum, quem velimus, respondisse exitum. Maiorem itaque in modum te hortamur, ut coeptis alacriter insistas, ac modis omnibus stu­deas quamlibet in hoc genere caussam offensionis removere. Divini autem favoris auspicem, paternaeque benevolentiae Nostrae tamquam pignus, Apostolicam benedi­ctionem tibi, Venerabilis Frater, universaeque archidioecesi tuae peramanter im­pertimus. Datum Romae apud S. Petrum, die I iunii, an. MDCCCLXXXIX, Ponti­ficatus Nostri duodecimo. LEO PP. XIII. Venerabili Fratri Aloysio Archiepiscopo Mediolanensi Mediolanum. Strigonii, die 3-a Julii, 1889. Tenorem binarum litterarum Vobiscum communicandum duxi, tam nempe illarum, quas ob erectum Romae apostatae Jordano Bruno monumentum Sanctissimo Domino Nostro meo et Vestro nomine scripsi, quam et illarum, quas responsi loco ab Eminentissimo Cardinali Status Secretario recepi.

Next

/
Oldalképek
Tartalom