Circulares litterae dioecesanae anno 1889. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XII.

98 fixa in pectore, sollicitudo. Neque enim possunt aut ferre leviter parentis publici indignam conditionem, aut libertatem augustissimi ministerii non curare in Episcopo animarum suarum. — Consolari Nos pietate mirabili maximoque studio numquam intermittunt: novissimo autem tempore, cum ex variis Europae partibus in civitates principes summa voluntate convenissent, utilia rebus communibus consilia inter se collaturi, nostis quantam partem cogitationum et curarum suarum Sedi Apostolicae tribuerint. Iamvero quod censuerunt, ad custodiendam apostoliéi muneris in Pontifice libertatem civili principatu esse opus, sententias suas ad exemplum doctrinasque Sedis Apostolicae, ut aequum erat, conformarunt. Quod autem enitendum sibi omni ratione legitima decreverunt, ut re ipsa Pontifex in libertatem debitam restituatur, iure suo usi sunt, caussae iustissimae, quae catholicorum omnium communis putanda est, tutela suscepta. — Pro qua caussa Nos quidem maxime et ante alios, ut debe­mus, diu propugnamus, ab eaque vindicanda, ita adsit propitius Deus, nec longin­quitas temporis Nos, neque ulla difficultatum magnitudo deterrebit. Iam, ut propositum exsequamur, adlegere in Collegium vestrum decrevimus Episcopos aliquot ex Gallia, Belgio, Bohemia, pietate doctrinaque commendatos, qui in sua quisque Dioecesi administranda luculentum virtutum episcopalium dedere specimen: item duos Antistites Yrbanos, qui per varios munerum gradus laudabilem operam Sedi Apostolicae diu navarunt. Ii autem sunt: Franciscus Makia Bichard, Archiepiscopus Parisiensis: Iosephus A lfredvs Eovlon, Archiepiscopus Eugdunensis : Amatvs Victor Gvilbert, Archiepiscopus Burdigalensis: Petrvs Lambertvs Goossens, Archiepiscopus Mechliniensis: Franciscvs Pavlanvs Schönborn, Archiepiscopus Pragensis: Achilles Apolloni, Sanctae Bomanae Ecclesiae Vicecamerarius: Caietanvs De Rvggiero, Praefectus Operum Vaticanorum. Quid vobis videtur? Itaque auctoritate omnipotentis Dei, sanctorum Apostolorum Petri et Pauli et Nostra, creamus et publicamus S. B. E. Cardinales Ex Ordine Presbyterorum Franciscvm Mariam Bichard, IoSEPHVM AlFREDVM FoVLON, Amatvm Victorem Gvilbert, Petrvm Lambertum Goossens, Franciscum Pavlanum Schönborn. Ex Ordine Diaconorum: Achillem Apolloni Caietanvm De Bvggiero. Cum dispensationibus, derogationibus, et clausulis necessariis et opportunis. In Nomine Patris f et Filii f et Spiritus f Sancti. Arnen. Sanctissimi Domini nostri praemissam allocutionem pronunciantis, menti obversabantur mala et incommoda, cum quibus novemdecim annorum intercapedine,

Next

/
Oldalképek
Tartalom