Circulares litterae dioecesanae anno 1889. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XII.

97 XII. SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI LEONIS DIVINA PROVIDENTIA PAPAE XIII. ALLOCVTIO HABITA IN CONSISTORIO DIE XXIV. MAII AN. MDCCCLXXXIX. VENERABILES FRATRES. Amplissimum Collegium vestrum itemque ordinem Episcoporum hodierna die suppleturi, valde velimus pacatiore vos laetioreque animo affari, nihilque in hunc locum, nisi quod audire liberet, afferre. — At vero qui possumus in tam aspero laboriosoque statu? Circumstant, ut videtis, mala atque incommoda eadem quae undegivinti ante annis, capta Urbe, consecuta sunt: imo evasere diuturnitate graviora, nec apparet quem sint habitura modum, si voluntas inimicorum spectetur, quibus longo successu crevisse animos, nimis acerbe experimur. — Testes estis, Venerabi­les Fratres, quali res ferantur cursu, quanta sit in Pontifice violando ex una parte audacia, ex altera impunitas. Neque dubium est quae consilia agitentur: erumpunt enim undique, et multiplici factorum testimonio convincuntur. Scilicet adversus in­stituta Christiana acerbiores quotidie exercentur inimicitiae, constricta Romani Ponti­ficis oppressaque libertate. Idcirco contra sacram Sedis Apostolicae potestatem inci­tari opinionem popularem, invidiamque multitudinis quotidiana dictorum petulantia impune inflammari videmus. — Iamque huc ventum est, ut in hac ipsa urbe, in conspectu prope Nostro, impietati liceat religionem Iesu Christi insigni eademque perenni iniuria lacessere, honoribus virtuti debitis desertori catholici nominis non sine insolenti ostentatione decretis. His de caussis catholicos ex omnibus terris assidua quaedam tenet, velut Nr. 3161. Summi Ponti­ficis Allocutio Consistorialis.

Next

/
Oldalképek
Tartalom