Circulares litterae dioecesanae anno 1888. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
VIII.
70 alterum primum lumen est etiam esse, non tamen mere ideale sed subsistens ac vivens: illud obscondens suam personalitatem ostendit solum suam obiectivitatem: at qui videt alterum (quod est Verbum), etiamsi per speculum et in aenigmate, videt Deum. XXXVIII. Deus est obiectum visionis beatificae, in quantum est auctor operum ad extra. XXXIX. Vestigia sapientiae ac bonitatis, quae in creaturis relucent, sunt comprebensoribus necessaria; ipsa enim in aeterno exemplari collecta sunt ea Ipsius pars quae ab illis videri possit (ebe é loro accessibile), ipsaque argumentum praebent laudibus, quas in aeternum Deo Beati concinunt. XL. Cum Deus non possit, nec per lumen gloriae, totaliter se communicare entibus finitis, non potuit essentiam suam comprehensoribus revelare et communicare, nisi eo modo, qui finitis intelligentiis sit accomodatus: scilicet Deus se illis manifestat quatenus cum ipsis relationem babét, ut eorum creator, provisor, redemptor, sanctificator. Iosepb Mancini S. Rom. et Univ. Inq. Notarius. Strigonii, die 5-a Aprilis, 1888. Nr. 1985. E Sacra Congregatione Indulgentiarum. DECRETUM URBIS ET ORBIS quo universis cbristifidelibus conceduntur Indulgentiae mense integro Novembris piis exercitiis animabus Purgatorii opem et solamen laturis. Ex audientia SSmi diei /7 Ianuarii 1888. Inter cetera cbristianae pietatis officia illud etiam in permultis variarum Dioecesium Ecclesiis obtinuit mense integro Novembri iuvandi quotidianis suffragiis animas piacularibus poenis excruciatas, immo et privatim a Cbristifidelibus buius- modi pium exercitium frequentari coeptum est. Quamvis autem singulis petentibus Indulgentiarum munera pro boc pio exercitio Romani Pontifices concedere non renuerint, nondum tamen harum Indulgentiarum concessio universalis evaserat. Modo vero quum supplicationes porrectae fuerint SSmo Dno Nostro Leoni Papae XIII, quatenus universis Cbristifidelibus praefatum pium exercitium peragentibus Indulgentiarum thesaurum reserare dignaretur, Idem SSmus, hisce petitionibus clementer exceptis, quo ferventior erga defunctorum animas foveatur cbaritas, omnibus utrius- que sexus Cbristifidelibus qui sive publice sive privatim peculiaribus piis exercitiis devotisque obsequiis animabus in Purgatorio detentis solamen per integrum mensem Novembrem quotidie afferre studuerint, Indulgentiam septem annorum totideynque quadragenarum semel in singulis praefati mensis diebus lucrandam, et iisdem pariter Plenariam Indiligentiam in una memorati mensis die uniuscuiusque arbitrio eligenda, qua vere poenitentes, confessi ac sacra communione refecti fuerint et aliquam Ecclesiam vel publicum Sacellum adiverint, ibique ad mentem Sanctitatis Suae pie oraverint, clementer est impertitus; quas Indulgentias eadem Sanctitas Sua defunctis