Circulares litterae dioecesanae anno 1888. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

VIII.

65 VIII. Antonius Rosmini Serbati Roboreti in Tiroli meridionali a. 1797. natus, cum adolevit, statum ecclesiasticum amplexus est. In Universitate Patavina doctoris in Theologia lauream emeruit. Vir erat gravis, pius et integerrimis moribus. Novum fundavit ordinem, Christianae charitatis presbyterorum saecularium per Summum Pon­tificem Gregorium XVI. a. 1839. approbatum, qui in Italia hodie quoque existit. Scripsit multum et multa. Typis descriptorum operum eius aut triginta volumina prostant. Sunt autem haec potissimum argumenti philosophici, et agunt de origine idearum; de morali philosophia; de historia variorum systematum philosophiae mo­ralis; porro de philosophia iuris. Vulgavit etiam libros de paedagogia; de anthro- pologia, de theosophia e. s. p. Nactus est in Italia multos sectatores, sed etiam adversarios, qui in nonnullis auctoris libris varios errores contra fidem occurrere voce ac scriptis demonstrare et evincere contendebant. Hinc factum, quod de libris Rosminianis quinto decennio labentis saeculi deliberaretur in S. Congregatione Ro­mana Indicis, unde a. 1854. declaratio emanavit libros Rosminianos dimittendos esse, seu quod idem est, s. Congregatio Indicis auctoris libros non prohibuit, qui a 1855. fatis functus est. Mortuo Rosminio sectatores eius praecitatae declarationi S. Congregationis Indicis illum sensum tribuerunt, tribuendumque esse contenderunt, quod doctrinas in libris Rosminianis contentas, tamquam non catholicas oppugnare non liceat. Adversarii nihilominus illos erroribus Ontologismi ab Ecclesia damnati infectos esse asserere non dubitaverunt eosque impugnare non cessaverunt, simulque as. Congregatione petierunt declarationem super sensu decisionis: „dimittatur“ liber nempe aliquis. S. Congregatio die 21. Junii a. 1880. declaravit formulam „dimit­tatur“ hoc tantum significare : „Opus, quod dimittitur, non prohiberi.“ Quam decla­rationem Summus Pontifex probavit. His pro intelligentia sequentium praemissis, e subnexis litteris Eminentis- simi Cardinalis Secretarii Supremae Congregationis Cardinalium Inquisitorum Genera­lium patet, plures propositiones ex operibus Antonii Rosmini Serbati erutas, damnatas fuisse et proscriptas, quae in itidem subnexo Decreto continentur ac recensentur, quaeve, ut lector observabit, concernunt Rosminianas doctrinas de immediata cognitione naturali Dei; de Esse divino et de Esse creato; hisque cohaerenter de anima humana; de Ssma Trinitate; de S. Eucharistia, et de visione beatifica Dei in coelis e. s. p. Hlme ac Rme Domine! Hisce adiunctum litteris transmittitur ad Amplitudinem Tuam decretum generale, quo Suprema Congregatio Emmorum Patrum una mecum Inquisitorum Ge­Nr. 1984. Decretum Su­premae Con- 1 gregationis Cardinalium Inquisitorum . Generalium, quo plures propositiones ex operibus ' Antonii Ros- , mini Serbati ' damnantur et proscribuntur. t 1 1 1 1

Next

/
Oldalképek
Tartalom