Circulares litterae dioecesanae anno 1888. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

VII.

61 VII. DECRETUM URBIS ET ORBIS quo conceduntur indulgentiae recitantibus parvum B. M. V. officium. Nr. 1908. E Saera Con­gregatione In­dulgentiarum. Ex Audientia SSmi diei /7 Novembris 1887. Pia et laudabilis iamdiu viget consuetudo, longo saeculorum decursu num- quam interrupta, apud Cbristifideles speciali cultu prosequendi Beatissimam Virginem Mariam devota recitatione parvi Officii, quod in Tonorem eiusdem Virginis extat in Breviario Romano a S. Pio V recognito et approbato. Ad quam praedicti Officii lectionem et usum, ut maius adderet incitamentum idem sanctus Pontifex aliquas Indulgentias, nedum iis qui illud persolvere tenebantur diebus in Rubrica praefinitis, sed et ceteris Christifidelibus, quibus ex propria devotione mos erat ipsum recitandi, clementer elargitus est. Quo vero ista tam salutaris Christiano populo consuetudo recitandi mariales laudes maius accipiat incrementum, hac praesertim aetate, qua ad Deiparam Virginem fidenter confugiendum est, ne tot, quibus undique premimur, aerumnis obruamur, SSmo Domino Nostro supplices exhibitae sunt preces, quatenus usum recitandi parvum Officium Beatae Mariae Virginis ditiori Indulgentiarum the­sauro promovere dignaretur. Has porro preces idem SSmus peramanter excipiens valdeque exoptans, appropinquante iam anno quinquagessimo, a quo Sacrum primum litavit, erga sanctissimam Dei Genitricem suae venerationis gratique animi novum edere testimonium, et in Christifidelibus magis fovere studium ac pietatem, ut me­morato laudum praeconio pergant eidem divinae Matri cultum exhibere et honorem, Indulgentias, uti sequitur, benigne concessit; nempe 1. Plenariam, lucrandam quo­libet anni mense, die uniuscuiusque arbitrio eligendo, ab omnibus utriusque sexus Christifidelibus, qui mense integro quotidie totum parvum Officium B. Mariae Vir­ginis, idest Matutinum, quod uno tantum constat nocturno diei currentis cum reli­quis horis usque ad Completorium inclusive, devote recitaverint, dummodo praefato • die vere poenitentes, confessi ad sacram Synaxim accesserint, piasque ad Deum preces aliquo temporis spatio ad mentem Sanctitatis Suae effuderint: 2. Septem anno­rum totidemque quadragenarum, semel in die acquirendam ab iis Christifidelibus, qui praefatum parvum Officium devote pariter et corde saltem contrito persolverint: 3.

Next

/
Oldalképek
Tartalom