Circulares litterae dioecesanae anno 1888. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

I.

3 búit potestatem, impendendam quoque servitutem ac sollicitudinem commisit. No­strum igitur est, ut unice in ea incumbamus, et in id nostra studia, nostrosque labores impendamus indesinenter, ut divinum Nomen in dies gloria clarescat, debi­taque reverentia colatur, sanctificetur. Nostrum est, ut dispensatores mysteriorum Dei constituti, coelestia quae concredita nobis sunt remedia in animarum salutem fideli­ter administremus: ut fidem illam, quae sola ducit ad vitam, in Dei populo nulla patiamur socordia tepescere, nulla profana novitate corrumpi: ut omnibus omnia fa­cti, ut omnes Christo lucrifaciamus, spiritu ferventes in viis Domini confirmemus, nutantes solidemus, errantes revocemus, coerceamus contumaces, amplectamur resi­piscentes in omni patientia et charitate, ut nec desit unquam censura, quae incre- pet, nec medela, quae sanet. Quod si qui tanto oneri sibi a Deo imposito deessent, illisque sese similes exhiberent pastoribus Israel, qui ut Deus per Ezechielem queritur,1 semetipsos et non gregem pascebant, qui, quod aegrotum erat, non sanabant, nec confractum alligabant, nec quaerebant, quod perierat, sed cum austeritate imperabant eis et potentia; quid aliud ex­spectare sibi deberent, quam ut eorum perditioni certissime associentur, quorum per­versitatem sunt imitati. Vae pastoribus Israel! Sanguinem enim ovium ex manu pastoris districto iudicio pastorum princeps esset exquisiturus. Nec quisquam divinis mancipatus officiis cessare ab opere sibi fas esse ar­bitretur ex mala temporum conditione: quasi tunc liceret otio torpescere ac a la­bore desistere, cum et gravior immineat et minus utilis futurus esse videatur. Apo­stolus siquidem ex temporum infelicitate argumentum sumit non fovendae in nobis socordiae, sed excitandae vigilantiae; admonet enim et ad cautius procedendum et ma­gis divinae intendendum sapientiae, et tempus ipsum sanctius expendendum: „ Videte, fratres, quomodo caute ambuletis non quasi insipientes, sed sapientes, redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.“2 Obstrepat licet mundus, et defensor erroris impetat furens praecones veritatis; Sacerdos Dei non ideo metuit, sed Domini sui voce roboratus, qui dixit: Nolite timere, ego vici mundum, debachantis hostis convicia rabiemque nihili pendit, nec enim existimat plus ad impugnandum posse humana conamina, quam ad protegendum praevalet divina tutela. Quid mirum, si ii mundo non pla­ceant, quibus displicet mundus, si mundus oderit discipulos, cum Magistrum prius odio sit prosecutus. „ Si hominibus placerem, aiebat Apostolus, Christi servus non es­sem. u 2 Igitur ut verbis loquar S. Cypriani.4 „Interest utrum quis homines promereri, an Deum cupiat. Si hominibus placetur, Dominus offenditur; si vero id enitimur et labora­mus, ut possimus Deo placere, et convicia et maledicta debemus humana contemnere. Sicut igne probatur aurum, ita virtutem exercent perficiuntque adversa; eaque est altior mini­strorum Dei missio, ut plus fulgeant, quo plus oppugnantur. “ „Per patientiam, sic nos hortatur Apostolus,5 curramus ad propositum certamen, aspicientes in auctorem fidei et consummatorem fesum, qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem, confusione contempta. Recogitate eum, qui talem sustinuit a peccatoribus adversus semetipsum contradictionem, et ne fatigemini animis vestris deficientes, nondum enim ad sanguinem restitistis.“ Haec animo recolentes pro eo laborare et pati non pigeat, cum quo et conglorificabimur: quique post cursum a nobis feliciter consummatum, post fidem • Ez. 34, 2. seq. — - Epii. 5, 15. — 8 Ad Gal. 1, 10. — 4 Ep. ad Corn, de Fort. etc. — 5 Hebr. 12. 2. sq.

Next

/
Oldalképek
Tartalom