Circulares litterae dioecesanae anno 1888. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

VI.

56 Nr. 1651. Obitus Pauli Schmidt pa­rochi et con­cursus pro be­neficio Nagy- Bresztová- nensi. Sanctis Locis commendare, ea qua par est sollicitudine, student; ideoque enixas Nobis preces humiliter adhibuit, ut quaedam hac super re providere de Apostolicae Nostrae potestatis plenitudine velimus. Nos igitur, quibus tanti momenti custodia maximo est cordi, votis huiusmodi annuere cupientes, de Apostolica Nostra auctori­tate, vi praesentium, perpetuum in modum decernimus, ut Venerabiles Fratres Pa­triarchae, Archiepiscopi, Episcopi et alii totius terrarum orbis locorum Ordinarii sub sanctae obedientiae vinculo curare teneantur, ut respective in cuiuscumque Dioe­cesis Parochiali Ecclesia, una saltem singulis annis vice, nempe Feria Sexta Maioris hebdomadae, vel alio ad uniuscuiusque Ordinarii lubitum similiter semel tantum quotannis eligendo die, fidelium charitati Sanctorum Locorum necessitates proponantur. Pari autem auctoritate expresse interdicimus atque prohibemus, ne quis audeat vel praesumat eleemosynas pro Terra Sancta quomodolibet collectas in alios usus con­vertere atque immutare. Propterea iubemus collectas, ut superius dictum est, eleemo­synas Parochum Episcopo, Episcopum tradere proximiori Ordinis S. Francisci pro Terra Sancta Commissario; hunc autem curare volumus, ut eaedem quam citius Hierusalem ad Sanctorum Locorum Custodem, ut moris est, transmittantur. Decer­nentes praesentes Nostras litteras firmas, validas et efficaces existere et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, iliisque ad quos spectat, ac spectare poterit, in omnibus plenissime suffragari, sicque in praemissis per quoscumque Iudi- ces Ordinarios et delegatos iudicari et definiri debere, atque irritum et inane si secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit atten­tari. Non obstantibus Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis, nec non speciali licet atque 'individua mentione et derogatione dignis in contrarium facientibus qui­buscumque. Denique volumus, ut praesentium litterarum transumptis seu exemplis etiam impressis, manu alicuius Notarii publici subscriptis et sigillo personae in ecclesiastica dignitate constitutae munitis, eadem prorsus adhibeatur fides, quae adhi­beretur ipsis praesentibus, si forent exhibitae vel ostensae. Datum Romae aqud S. Petrum sub Annulo Piscatoris die XXVI Decem­bris MDCCCLXXXVII. Pontificatus Nostri anno decimo. L. S. M. Card. LEDÓCHOWSKI. Strigonii, die 10-a Februarii 1888. Die 14-a mensis Februarii a. c. ad vitam aeternam post pie suscepta mori­bundorum sacramenta evocatus est Paulus Schmidt parochus Nagy-Bresztovánensis, S. Sedis AEppalis Tirnaviensis Assessor, anno aetatis 84-o, sacerdotii vero 60. Tes­tamentum condidit spiritui ss. Canonum conforme, notabilem partem substantiae suae in varios pios fines relinquendo. Animam defuncti fratris, ut illam Deus veniae largitor et humanae salutis amator ad perpetuae beatitudinis consortium pervenire concedat, piis ad aram precibus commendando pro vacante beneficio parochiali Nagy- Bresztovánensi, concursum usque 10-am Aprilis anni curr. duraturum publico. Strigonii, die 10-a Martii 1888.

Next

/
Oldalképek
Tartalom