Circulares litterae dioecesanae anno 1888. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

VI.

55 Christi fidelibus, qui pro viribus suis jam hucusque, sequendo venerandum antiquo­rum Christianorum exemplum, succurrebant indigentiis Sacri Sepulchri et Ecclesiae Hierosolymitanae. LEO PP. XIII. AD PERPETUAM REI MEMORIAM. Salvatoris ac Domini Nostri Iesu Christi, qui pro humani generis redem­ptione se ipsum exinanivit factus obediens usque ad mortem, mortem autem Crucis, vices in terris immeriti licet gerentes, inter multiplices gravissimasque tam excelsi Apostolatus curas, quibus in dies detinemur, in id tamen peculiari ac praecipua Pa­storalis sollicitudinis vigilantia incumbimus, ut tanti ac tam salutaris Mysterii, quae in urbe Hierusalem, et viciniis illius monumenta supersunt, qua maiori sanctio- rique fieri poterit custodia asserventur, utque salubria monita ac mandata Romano­rum Pontificum Praedecessorum Nostrorum suos hac super re effectus sortiantur. Ipsi enim Pontifices iamdiu a vetustissimis temporibus ea ad loca pretioso Humanati Verbi Sanguine purpurata oculos convertentes, Catholici nominis gentes ad Christi Se- pulchrum recuperandum excitarunt, et postquam illud denuo in infidelium ditionem cecidit, et Fratribus Minoribus Ordinis S. Francisci Assisiensis tantummodo licuit ea loca asservare, nunquam destitere, quin quacumque ope possent, custodiae saltem ipsorum consulerent, et fratrum eorumdem, quos neque persecutionum, neque vexa­tionum, neque saeva cruciatuum discrimina tanto unquam ab incoepto deterruerunt, praesentibus necessitatibus pro re ac tempore providerent. Quare et vivae vocis ora­culo, et Apostolicis etiam litteris Patriarchis, Antistitibus et aliis totius terrarum orbis locorum Ordinariis instanter atque iteratis vicibus mandarunt, ut respectivae eorum curae commissos Christifideles ad eleemosynas pro locis Sanctis tuendis afferendas colligendasque impellerent, et certas etiam regulas hac super re statuere pluribus Apostolicis litteris, modo sub plumbo, modo sub Annulo. Piscatoris datis, per quas unanimi consensu asseruerunt universis in terrarum Orbis Dioecesibus singulis annis quosdam per unumquemque Ordinarium sub sanctae obedientiae obligatione dies sta­tuendos esse pro eleemosynis in Sanctorum Locorum emolumentum colligendis. De­nique Pius PP. VI. fel. rec. Praedecessor Noster litteris, quarum initium „Inter cetera divinorum indiciorum abdita arcanau' die XXXI. mensis Iulii anno MDCCLXXVIII sub plumbo datis, quatuor per annum vicibus ab omnibus Sacrorum Antistitibus Terrae Sanctae necessitates piae Christifidelium charitati commendandas esse decrevit. Nunc autem dilectus filius Bernardinus de Portu Romatino, Ordinis Fratrum Mino­rum S. Francisci Assisiensis de Observantia nuncupatorum generalis Administer, Nobis exponendum curavit, adauctis in dies praesertim vertentibus annis necessitati­bus huiusmodi, Sanctorum Locorum custodiae haud amplius provenientes e fidelium eleemosynis redditus sufficere, eaque potissimum de causa quod elapso iam saeculi intervallo a postrema, quam memoravimus fel. rec. Pii PP. VI. Constitutione, non­nulli ex Ordinariis illam veluti fere obsoletam negligunt, neque eleemosynas pro

Next

/
Oldalképek
Tartalom