Circulares litterae dioecesanae anno 1888. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
I.
CIRCULARES DIOECESANAE. i. VENERABILES FRATRES ET FILII IN CHRISTO DILECTISSIMI! Anni reverso tempore, dies refulsit lumine, qui primus est in diebus anni. Quod hodie fideli populo ad concionem congregato, ex cathedra precatus sum, V. Clero omni, fidelibusque omnibus, pastorali meae curae creditis, atque inter hos plurimis etiam in vicem votorum, pro incolumitate mea qua voce, qua scripto nuncupatorum precor. Est autem, quod Christi Apostoli fidelibus, ad quos suas direxerunt epistolas, signanter S. Paulus Romanis precatus est, scribens : „ Gralia vobis et pax a Deo Patre nostro, et a Filio eius jlesu Christo,ul subintelligendum est: multiplicetur vel adimpleatur. In quibus quidem verbis omnia continentur bona et beneficia, quae Christianus sibi et proximis optare potest, et ut eveniant Deum Omnipotentem assiduis precibus exorare debet. Gratia enim illa significat gratuita Dei dona, quae conducunt ad aeternam salutem, imo absque quibus haec obtineri nequit, uti sunt: fides, spes, charitas, remissio peccatorum, justificatio, virtutes, atque earum augmentum, bonorum operum perseverantia, ipsa adeo vita aeterna, quae omnia recte comprehenduntur nomine gratiae Novi Testamenti. Pacem autem illam intellexit S. Paulus, Romanis eam optando, quae non in successu rerum temporalium intelli- gitur, sed quae cum exemplar quoddam sit imperturbabilis coelestium spirituum quietis, ad quam omnes procreamur, ab universis natura sua exoptatur, illa ergo, quae in bonis vere salutaribus consistit, de qua locutus est Christus Dominus, cum dixisset2 „Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis. Non quomodo mundus dat, ego do vobis“ illa „quae exsuperat omnem sensum,“3 quae sola efficit, ut et corda nostra divinis mandatis sint dedita, et hostium sublata formidine, tempora vivamus tranquilla. Hanc pacem pauci sunt, qui consequantur. Plures tam pretiosum se adepturos thesaurum existimant, si ad sublimes honorum gradus ascendant, plurimi, si divitias congregent, plerique si omne voluptatis pratum percurrant, sed vana istorum spes nimium decipitur; namque animus noster, cuius finem esse constat, spiritualia coelorum bona immensa, et nunquam peritura, quietem in terrenis ac fluxis invenire nequaquam potest; imo in ipso honorum opumque fastigio et cunctarum Nr. 361. AEpisoopi vota et exhortatio ad Clerum in capite anni. ’ Rom. 1, 7. — 8 Joann. 14, 27. 3 Phil. 4, 7.