Circulares litterae dioecesanae anno 1888. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XVII.

153 Christum quidem colunt, sed a Romana Ecclesia secesserunt, ut illuc redeant unde digressi sunt, fiatque unum ovile et unus Pastor. Haec dum votis et spe Nostra prosequimur, Apostolicam Benedictionem, divinae benignitatis auspicem Vobis, Venerabiles Fratres, vobisque universis, dilecti filii, effusa caritate impertimus. Datum Romae apud S. Petrum die XXV Iulii anno MDCCCLXXXVIII Pontificatus Nostri Vndecimo. LEO PP. XIII. Strigonii, die 12-a Septembris, 1888. Collegium examinatorum prosynodalium anno 1885. ad triennium consti­tutum, evoluto die 8-a Augusti a. curr. hocce termino, denuo reconstruendum fuit, quod et factum est in Consistorio die 23-a Augusti cum V. Capitulo M. celebrato, in quo ad exigentiam Apostoliéi ad me directi Rescripti, iidem, qui ante triennium delecti erant, pro ulteriori triennio confirmati sunt, assumpto in locum defuncti Joannis Zádori, Ludovigo Rajner Praeposito E. M. S. Canonico. Strigonii, die 12-a Septembris, 1888. D. Franciscus Bliimelhuber, Praepositus, E. M. S. Canonicus, ex incidenti nominationis suae in Archi-Diaconum Neográdensem, fundum VADiaconorum summa mille florenorum in obligatorialibus status litteris auxit, pro qua munifica largitione eidem tam meo, quam participantium nomine gratias egi. Strigonii, die 12-a Septembris, 1888. Pro vacantibus per translationem beneficiis parochialibus in Egyházkarcsa, Hrádek, Karancsságh, Kisoroszi, Szémő et Felsőthúr concursus usque finem Octo­bris a. c. duraturus publicatur. Strigonii, die 12-a Septembris, 1888. Praescripta ope Decreti S. R. C. ddto 5. Augusti 1888. in Circularibus Dioec. Litteris an. curr. sub Nr. 4337. publicati, Missa et Officium de SSmo Rosa­rio, pro singula parochia in uno, pro singulo Presbytero ADioecesano pariter in uno exemplari cum eo dimittuntur, ut illa DD. VADiaconi concernentibus quo ocyus consignare velint. Strigonii, oie 12-a Septembris, 1888. Rudolphus Lehotay, administrator Brezovaensis, apoplexia tactus, inopinate, quin sacramentis moribundorum provideri potuerit, obiit die 21-a Augusti a. curr., anno aetatis 60-o, sacerdotii 35-o; cuius animam piis ad aram precibus commen­Nr. 4927. Collegium examinatorum prosynoda­lium. Nr. 4928. Augmentum fundi VADia­conorum. Nr. 4929. Concursus pro vacantibus be­neficiis paro­chialibus pu­blicatur. Nr. 4930. Missa et Offi­cium pro festo SSmi Rosarii dimittuntur. Nr. 4931. Obitus Rudol- phi Lehotay et concursus pro parochia Brezovaensi.

Next

/
Oldalképek
Tartalom