Circulares litterae dioecesanae anno 1887 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
VIII.
64 rum etiam caeterarumque humanarum disciplinarum studia cum verae pietatis cultu coniuncta plurima in civilem societatem conferre commoda posse. Quae quidem nostrorum temporum in periculis quibus apud Europae gentes juventus est obnoxia manifeste cernuntur, ac vos ipsi inspectis Americae Borealis conditionibus quanti facienda et quam gravis momenti sint aperte cognoscitis. Quippe immoderata cogitandi scribendique libertas ex pravis circa divinas humanasque res sentiendi modis late diffusis uti in Europa ita apud vos suborta effrenatarum opinionum radix est atque origo; religione vero ut plurimum a scholis exulare coacta, nefarii homines fallacis sapientiae astu Christianam fidem in adolescentium animis extinguere, impietatisque facem succendere audaciter moliuntur. Quapropter necesse est juvenilem aetatem sanioris doctrinae pabulo diligentius enutrire, praesertim vero eos adolescentes qui in Ecclesiae spem succrescunt armis omnibus communire quibus propugnandae catholicae veritatis causae pares evadant. Nos itaque consilium vestrum quo communis salutis studio permoti incly- taeque istius reipublicae bono consulentes studiorum universitatem constituere aggredimini libentissime excipimus ultroque probamus. Quo vero nobilissimum hoc institutum feliciter perficiatur maioraque in dies incrementa suscipiat, ita sub auctoritate tutelaque omnium regionis istius Praesulum perpetuo esse oportet, ut administratio universa ab ipsis per Episcopos ad id muneris delectos geratur, quorum sit studiorum rationem definire, leges ferre disciplinae tuendae, Doctores ceterosque academiae administros eligere, aliaque ordinare quae ad optimam ejus academiae gubernationem pertineant. Quae vero de his omnibus constituta fuerint par est ut examini huius Apostolicae Sedis exhibeantur, quo eius auctoritate probentur. De Urbe vero in qua Universitas studiorum sit erigenda, cupimus ut cum caeteris foederatorum Statuum Episcopis consilia communicentur, rogataque singulorum sententia de hac re decernatur. Perge igitur, Dilecte Fili Noster, cum caeteris YY. FF. istius Americanae regionis episcopis concordi animo coepta perficere, nec quisquam vestrum ulla difficultate aut labore deterreatur, firma spe fretus sese uberrimos fructus ex curis ac sollicitudinibus esse relaturum iis fundamentis et praesidiis positis quibus digni sacrorum ministri ad curandam fidelium salutem et catholicam pietatem propagandam optimique in republica cives habeantur. Nos vero enixe Deum rogamus ut mittat e sedibus suis assistricem sapientiam quae mentes et corda omnium vestrum dirigat, et divinorum munerum auspicem praecipuaeque benevolentiae Nostrae testem Tibi, Dilecte Fili Noster, cunctisque Venerabilibus Fratribus Foederatorum Statuum Archi- episcopis et Episcopis, caeterisque omnibus qui vobis hac in re opem sua liberalitate contulerint, Apostolicam Benedictionem peramanter impertimus. Datum Romae apud S. Petrum die 10 Aprilis 1887. Pontificatus Nostri Decimo. Strigonii, die 8-a Maii, 1887. Nr. 2777. Rescript. SSmi Deí N. Leonis PP. XIII. ad Card. Schiaffino. Sanctissimus Dominus Noster ad Emmum ac Rssimum D. Cardinalem Schiaffino praesidem Commisionis Bononiae coadunatae in eoque laborantis ut quinquagenaria sacerdotii Summi Pontificis, quo fieri potest solemnius celebrentur, subnexum dirigere dignatus est benignissimum rescriptum, e quo simul patet, gratas