Circulares litterae dioecesanae anno 1887 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
V.
30 Nr. 1562. Status fundi sive instituti pensionalis docentum. Quotiescunque itaque pater prolis illegitimae occasione baptismi, vel post collatum jam baptismum coram testibus declarat, prolem, de qua agitur, esse suam ipseque in matriculam baptisatorum ceu pater inscribi cupit, inscribendus utique est, ast non in rubricam parentum, sed in rubricam observationum. Per banc inscriptionem evitantur superius expositae confusiones, et juribus quoque illegitimae prolis, quae illa relate ad patrem suum naturalem, praecipue intuitu alimentationis et educationis babét, consulitur. Et baec quoad patrem. Quod vero matrem illegitimae prolis attinet, baec in rubricam parentum non tantum cum suo nomine et cognomine est inscribenda, sed inscribi adnotarique ibidem debent insuper locus domicilii et originis, atque nomina utriusque parentis. Alterum, quod animadvertere licuit est modus, quem multi DD. Curatorum praesertim in populosioribus parochiis, in signanda legitimitate vel illegitimitate prolis sequuntur, quive in eo consistit, quod concernentem rubricam, apposita solummodo virgula notent. Similes inscriptiones jam non una vice ansam praebuerunt maximis eonfusionibus, quae facile evitare poterunt, si rubrica legitimitatis vel illegitimitatis, non parva dumtaxat lineola, sed vocabulis „legitimus“ vel „illegitimus“ expleatur. Quod semper fieri debuisset, atque ut deinceps inomisse fiat, praesentibus districtim dispono et jubeo. Strigonii, die 25-a Februarii, 1887. Dum Rationes fundi pensionalis docentum pro 1886. per administratorem ejusdem deductas, in subnexo communico, una pro statu notitiae et directionis ad- noto, quod intuitu assignandarum ex boc fundo pensionum porro quoque in vigore suo permaneant ordines in Circularibus Dioecesanis Litteris anni 1886. sub Nr. 1853. publicati. Rationes Anni 1886 de Fundo Instituti pensionalis docentum per Administratorem deductae. Numerus currens I . STATUS ACTIVUS. Perceptio fl. 1 xr. i Manentia in aere parato ........ __ 2 A Capitali 25,250 fl. in Chartis Urbar, seu 26,512 fl. 50 xr. V. A. a 1 Nov. 1885 usque 1 Nov. 1886. census . 1232 82 3 A Capitali 100 fl. Járadék kölcsön N. 093,795 a 1 Dec. 1885 usque 1 Dec. 1886 census ....... 5 — 4 Pro extracta Obligatione Urbariali 1000 fl. Distr. M. Varad. N. 8,060 obtenti . ....... 1050 — 5 Pro extracta Obligatione Urbariali 1000 fl. Distr. M. Varad. N. 8,559 obtenti ........ 1050 — 6 A Capitali 7400 fl. V. A. Cassae par sim. Strigon. elocato annuus census 333 — Summa lateris 3670 82