Circulares litterae dioecesanae anno 1887 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

I.

1 CIRCULARES DIOECESANAE. i. VENERABILES FRATRES ET FILII IN CHRISTO DILECTISSIMI! Ut Deo Omnipotenti, in quo vivimus, movemur et summus1 et a quo cuncta vitae nostrae momenta dependent, Cuius proinde paternae circa nos providen­tiae in acceptis debemus, quod et decursum multorum jam annorum transegerimus feliciter, et principium novi inchoaverimus, non modo finem expleti anni, sed etiam subsequentis initium singulariter consecremus, aequum justumve esse nemo est, qui in dubium vocare ausit, nisi sit e grege infelicium illorum, de quibus Psaltes regius canit: „Dixit insipiens in corde suo non est Deus. Corrupti sunt et abominabiles facti sunt in studiis suis : non est, qui faciat bonum, non est, usque ad unum.2 Le­vantes igitur oculos nostros in montes, unde veniat auxilium3 nobis, supplices effun­damus preces, ut Qui nos ad principium novi huius anni pervenire fecit, praebeat nobis illum placabilem et dies eius in sua transigere servitute. — Terram quoque fructibus repleat, quo praesentibus subsidiis sufficienter adjuti sempiterna fiducialius appetamus,4 noxia cuncta submoveat et omnia nobis profutura concedat.5 Removeat scandala, conterat hostem, cohibeat famem: et omnes in commune nocivorum ca­suum eventus procul a finibus nostris excludat. Det denique nobis fidei, spei et cha- ritatis augmentum custodiatque corda nostra et intelligentias nostras in Christo Jesu Domino Nostro.6 Qui Deus ex Deo ante tempora saecularia genitus: inter ipsa ado­randa sacrae nativitatis primordia, quorum mysteria his diebus celebramus, ad nos inviolato maternae integritatis signaculo ; natura stupente, figura praecedente et prophetia multipliciter praecinente, processit. Processit inquam, non solum tamquam sponsus de thalamo suo, sed velut gigas ad currendam nostrae mortalitatis viam, ad consummandum opus nostrae redemptionis, ad expoliandum inimicum nostrum. Est anima hominis ovis illa deperdita pro qua recuperanda coelestis Pastor totum gregem dimisit; est drachma, cuius jactura tota coelestis evertitur domus7 est ' Act. 17. 28. * Ps. 13. i. 2. s Ps. 120. I. 4 Coll. pro pluv. 5 Coli. Dom. 7. p. Pent. " Ad Pbil. 4. 7. ’ Cf. Lucae 15. Nr. 421. De novi anni auspiciis Deo consecrandis et de sacro pastorali mini­sterio zelose exequendo.

Next

/
Oldalképek
Tartalom