Circulares litterae dioecesanae anno 1887 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XVIII.

140 occasione etiam visitationis parocliiarum, sibi libellos contributionales exhiberi curent et de eo, quod in iisdem propriis lustrarunt oculis, mihi adaequate referant. Quae obligatio VADiaconorum rubricae tabellarum eatenus praecriptarum, inferatur est necesse, congruique facti sunt ordines, ut in tabellis novis etiam inserta eonspiciatur. Sacri canones seu leges Ecclesiae gravissimas poenas statuunt in infideles peculii sacri administratores bonorumque Ecclesiae dilapidatores et dissipatores. In specie celeberrimum caput Ambitiosae (Extravag. Com. III. 4.) abalienatores bono­rum Ecclesiasticorum si rectores sint Ecclesiarum, ergo etiam parochos, non tantum ab officio suspendendos, sed etiam beneficiis privandos decernit. Jam vero abalienatio multimode committi potest, ut S. Congregatio Concilii saepius edixit. Sane si Cu­ratus dilapidatis et dissipatis omnibus mobilibus bonis suis, nihil amplius possideat, quod per publicum executorem in persolvendam contributionem aerarialem subha­stari possit, hic ad subhastationem ipsorum contributioni obnoxiorum bonorum Eccle­siae et beneficii immobilium, qualia sunt agri, prata etc. progreditur tali vero moda- litate ipsius beneficii fundi abalienantur. Hujus subin abalienationis auctor non est publicus aerarialis executor sed ipse benefieiatus, cujus utpote incuria eo res devenit, ut ipsi fundi immobiles vendi debuerint. Cum autem juxta principium „qui est causa causae, est etiam causa causati“ abalienationis hujuscemodi causa sit parochus non solvens tributum: prono fuit alveo, contra ipsum iuris remedia superius citati canonis applicari posse et applicanda esse. Huc spectant illa quoque quae cap. 27. X. (V, II.) decernuntur contra illos, qui beneficia ad irreparabile dissolutionis periculum deducunt, quales certe dicendi sunt clerici tributum funduale non solventes et con­sequenter beneficii dissolutionem accelerantes. Vehementer quidem optarem, ne ad haec juris remedia unquam confugere opus sit; ast ubi de re tam gravi et mon­struosa atque in annalibus nostris adusque inaudita agitur, ut nimirum Ecclesiae, parochialia beneficia immobilibus dotalibusque bonis ideo exuantur, quia beneficiati, passim in administratione dictorum bonorum socordes, debitaque debitis accumulantes et eapropter per iteratas executiones ad incitas redacti, plurium annorum interca­pedine tributa solvere neglexerunt, variis artibus efficientes, ne haec ab ipsis exi­gerentur, officii ratio deposcit, ut contra hos praevaricatores secundum juris et justi­tiae rigorem procedatur. Strigonii, die 12-a Octobris, 1887. Nr. 5609. Concursus pro vacantibus pa­rochiis Búr- Szent-CrySrgy et Bucsán pu­blicatur. Per translationem vacant beneficia parochialia in Búr-Szent-György et Bucsán, pro quibus concursus usque finem mensis Novembris a. c. duraturus publicatur. Strigonii, die 12-a Octobris, 1887. Nr. 5610. Relatio Com­mi ssariatus Terrae Sanctae dimittitur. Fasciculum XXX-um notitiarum de progressu visitationis sacrorum nostrae redemtionis locorum in Palestina, per Commissariatum Terrae Sanctae pro anno 1887. typis vulgatum, ad singulum VADnalem Districtum in tot, quot praesto sunt exemplaribus dimittendo, pium opus attentioni Venerabilis Cleri et benevolentiae fidelis populi commendo. Strigonii, die 12-a Octobris 1887.

Next

/
Oldalképek
Tartalom