Circulares litterae dioecesanae anno 1887 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XVII.
133 III. An 1°) res Indulgentiis ditatae tradi debeant fidelibus omnino gratis; ita ut 2°) si aliquid quocumque titulo sive pretii, sive permutationis, sive muneris, sive eleemosynae requiratur, vel accipiatur, Indulgentiae ex lioc amittantur? IV. Die 12 Ianuarii 1878 resolutum fuit a s. Congregatione Indulgentiarum et ss. Deliquiarum quod, nisi aliud expresse habeatur in Induitis, Indulgentiae lucrandae incipiant non a primis vesperis sed a media nocte ad mediam noctem. Iam vero quaeritur an hoc ita stricte intelligendum veniat, ut non incipiant nisi a media ad mediam noctem etiam illae Indulgentiae lucrandae in festis, si in earum concessionibus non addatur clausula a primis vesperis? V. Generali Decreto s. Congregationis Indulgentiarum et ss. Deliquiarum die 9 Augusti 1852 sancitum est, ut fiat translatio Indulgentiarum, si fiat solemni- tatis et externae celebrationis translatio. Iam quaeritur — 1°) utrum illud Decretum valeat non solum ubi agitur de Indulgentiis concessis omnibus et singulis Christifi- delibus, sed et ubi agitur etiam de Indulgentiis impertitis Confraternitatibus, Sodalitatibus, piis Unionibus etc. — 2°) utrum valeat si agitur de festi translatione perpetua, sive tantum de festi translatione accidentali, quae hoc vel illo anno fit propter occurrentiam alterius festi maioris ritus vel dignitatis — 3°) utrum valeat sive translatio fiat in tota Ecclesia, sive tantum in tota Dioecesi, sive etiam solummodo in una vel altera particulari ecclesia Dioecesis? — 4°) quid proprie intelli- gatur nomine solemnitatis et externae celebrationis festi? VI. Utrum qui habet facultatem benedicendi Cruces, Dosaria etc. eisque applicandi Indulgentias, etiam pro seipso Cruces et Dosaria benedicere queat, bisque utendo sibi quoque Indulgentias lucrari possit? VII. An is qui habet facultatem adscribendi socios in aliquam Confrater- nitatem, vel piam Associationem, seipsum illi adscribere valeat, ita ut possit Indulgentias, quae eidem adnexae sunt, lucrari? Et Emi ac Dmi Patres rescripserunt in generalibus Comitiis habitis apud Vaticanum die 25 Iunii 1887. Ad I. Affirmative. Ad II. Negative. Ad III. Affirmative ad utramque partem. Ad IV. Standum terminis concessionis. Ad V. Non indigere responsione. Ad VI. Affirmative. Ad VII. Affirmative, quatenus haec facultas habeatur indiscriminatim, minime vero taxatíve, uti in una Cameracensi 7 Martii 1840. Facta vero de iis omnibus relatione in audientia habita ab infrascripto Secretario die 16 Iulii 1887, Sanctissimus Dominus Noster Leo Papa XIII responsiones Patrum Cardinalium approbavit. Datum Domae ex Secretaria S. Congregationis Indulgentiarum et ss. Deliquiarum die 16 Iulii 1887. Fr. THOMAS M. CADD. ZIGLIADA Praefectus. ALEXANDED Episcopus Oensis Secretanus. Strigonii, die 22-a Szeptembris, 1887.