Circulares litterae dioecesanae anno 1887 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XIII.

99 XIII. LITTERAE in forma Brevis Sanctissimi D. N. Leonis PP. XIII de separatione catholicorum Syro-malabarensium a Latinis, et de erectione duorum Yicariatuum Apostolicorum. LEO PP. XIII. AD FUTURAM REI MEMORIAM. Quod iampridem Praedecessoribus Nostris in votis fuit, ut Ecclesiastica Hierarchia in Indiis Orientalibus constitueretur, id ex Apostolico munere, quo licet immeriti fungimur, efficere aggressi sumus. Quod cum praestiterimus Apostolicis Litteris, quarum initium Humanae Salutis Auctor kalendis Septembribus anno supe­riore datis, pro sollicitudine Ecclesiarum omnium Nobis divinitus commissarum, pe­culiarem curam Catholicorum ritus Syro-Malabarici habere voluimus, eaque in re eorumdem Praedecessorum Nostrorum vestigiis inhaesimus, qui nihil intentatum re­liquerunt, ut praedicti ritus fideles in iisdem regionibus commorantes ad Catholi­cam veritatem et unitatem reducerentur, neque ullis postea conatibus haereticae vel schismaticae pravitatis ab ea se paterentur avelli. Quocirca ad eorumdem fidem, obedientiam et devotionem erga Apostolicam Sedem eo potiori modo remunerandam quo in praesens rerum circumstantiae fieri posse suadebant, atque ut penes ipsos vera Christi Ecclesia maiora in dies incrementa suscipiat, auditis et assentientibus Archie- piscopis et Episcopis Indiae Centralis et Meridionalis in Civitatem Bangalorensem synodaliter convenientibus, praeside Yen. Fratre Apostolico Indiarum Orientalium Delegato, deque consilio Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium Congregationi Fidei Propagandae pro ritus Orientalis negotiis praepositorum, haec quae infrascripta sunt, constituenda censuimus. Itaque motu proprio, atque ex certa scientia ac matura deliberatione Nostris, praesentium vi mandamus, ut peracta rituali separatione Catholicorum Syro-Malabarensium a Latinis, duo pro illis constituantur Vicariatus Apostoliéi committendi Episcopis Latinis, qui sibi assumant Vicarium Generalem Syro-Malabarensem privilegio condecorandum exercendi proprio ritu Pon­tificalia, et Confirmationis Sacramentum, Chrismate tamen ab Episcopo consecrato, conferendi: nec non alios quatuor viros ecclesiasticos eiusdem gentis et ritus eligant, quorum consilio in omnibus ecclesiasticis negotiis utantur. Insuper praecipimus ut praedictorum Yicariatuum Apostolicorum territorialis divisio fiat per naturales limi­Nr. 4043. Litterae SSmi Dni N. Leo­nis PP. XIII. de separatione cathol. Syro - tnalabaren- sium etc.

Next

/
Oldalképek
Tartalom