Circulares litterae dioecesanae anno 1887 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XII.
95 XII. i Interest nostra scire, paucos infra menses celebrandum Parisiis fore, sic dictum internationalem catholicorum, eorumque eruditorum virorum congressum. Siquidem autem ratio ob quam, et consilium sive propositum ob quod auctores hujus promovendi operis congressum convocandum existimaverunt, e tenoribus Apostoliéi eatenus editi Rescripti clarissime impatescant, hoc ipsum ad Mauritium d’Hulst, Praelatum et Catholicae Universitatis Parisiensis Rectorem directum, isthic subnectere placuit. DILECTO FILIO MAURITIO d’HULST, ANTISTITI DOMUS NOSTRAE PONTIFICIAE, PARISIOS. LEO P. P. XIII. Dilecte fili, salutem et apostolieam benedictionem. Quod secundo Rothomagensi conventu placuerat, ut ex variis terrarum partibus Parisios ad conventum vocarentur catholici viri qui ingenio doetrinaque putarentur excellere, id jam ordiri vos ex ipso venerabili fratre Archiepiscopo Parisien- sium cognovimus. Quin etiam istius consilii vestri caussam modumque intelleximus, quia ratio tota tuis est explicata litteris ad Nos datis. Res quidem suscepta vobis est honesta per se et ad nomen vestrum decora; eademque esse potest ad germanam scientiarum dignitatem, non minus quam ad catholicae fidei praesidium, frugifera. Hoc enim est, ut profitemini, vobis propositum: communicare inter vos consilia ingeniique vires tanquam societate quadam ob eam caussam conjungere ut possitis varios doctrinae vestrae fructus, eos nominatim quos indagatio naturae vel antiquitatis investigatio peperit, Ecclesiae philosophiaeque christianae commodare. Quod habet nunc majorem fortasse, quam ullis retro temporibus, opportunitatem. Siquidem rationalismi ac naturalismi fautores metaphysicae refutationem experti, mutato genere locoque certaminis, malunt jam a rebus quae intelliguntur ad eas quae cernuntur descendere: proptereaque historiae leges ad arbitrium saepe confingunt, nec raro incerta pro certis affirmant, commentitia pro veris: in primisque conantur adversus mundi opificem auctoremque Deum naturam ipsam percontari ac propemodum sollicitare repugnantem. Nr. 3700. Rescriptum Apostolicum de international! catholicorum eruditorum congressu Parisiis celebrando.