Circulares litterae dioecesanae anno 1886 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
VIII.
61 Ex eadem S. Congregatione. Plurium regionum Sacrae Congregationi de Propaganda fide subjectarum. Vir Emus sacri Consilii christiano nomini propagando Praefectus Sac. huic Congregationi Indulgentiis Sacrisque Reliquiis praepositae referebat, pluribus in Regionibus Sac. Congregationi de Propaganda Fide subiectis, morem invaluisse, ab inopia Sacerdotum repetendum, ut hi quum non possint infirmis adsistere usque ad ipsum articulum mortis, Benedictionem Apostolicam cum indulgentia plenaria in articulo mortis eisdem impertiantur, post eollata extrema Sacramenta, quum periculum quidem mortis adest non tamen imminens. Quoniam vero haec agendi ratio anxietates et dubitationes in animos Missionariorum induxit, Emus Praefectus postulabat authenticam hac de re declarationem s. huius Congregationis, quae pro maiori Missionariorum quiete quamlibet incertitudinem removeret. Quare sequens dubium Patribus Cardinalibus dirimendum fuit propositum : Utrum Benedictio Apostolica cum Indulgentia plenaria in articulo mortis dari possit post eollata extrema Sacramenta, quum periculum qiiidem mortis adest, non tamen imminens ? Emi ac Rmi Patres in generali Congregatione habita die 18 Decembris 1885 in Aedibus vaticanis responderunt: Affirmative: quam responsionem ex rei natura pro omnibus aegrotis Christifidelibus in mortis periculo constitutis valere dixerunt. Facta vero de his relatione in audientia habita die insequenti a subscripto Secretario, SSmus D. N. Leo PP. XIII. Patrum Cardinalium responsionem approbavit. Datum Romae ex Secretaria eiusdem S. Congregationis die 19 Decembris 1885. Nr. 2625. De Indulg. plenaria Apo- stolicae Benedictioni in articulo mortis adnexa. I. B. Card. FRANZELIN Praefectus. FRANCISCUS DELLA VOLPE Secretorius. Strigonii, die 26-a Aprilis, 1886. Ludovicus Loziczky, VADiaconus et Parochus in Kis-Apáthi, b. nominatus Canonicus Tirnaviensis, dum jamjam ad sedem Capituli commigraturus rebus suis componendis occuparetur, horis pomeridianis diei 17-ae curr., qua die et sacrum cantatum celebravit, et plurium fidelium sacramentalem confessionem audivit, repente paralysi correptus, huicque saeculo defunctus est. Vixit annos 77 menses 7 et dies 17, in sacerdotio annos 54, mensem unum et dies 23, natus quippe 31 Augusti 1808, sacerdotio initiatus 25. Febr. 1832. Cuius animam dum solitis ad aram suffragiis commendo, simul pro vacante, quam tenuit, parochia concursum usque 15-am mensis Junii h. a. duraturum publico. Strigonii, die 27-a Aprilis, 1886. Nr. 2626. Mors Ludovici Loziczky, b. nom. Canonici Tirnaviensis, et concursus pro parochia Kis-Apáthi.