Circulares litterae dioecesanae anno 1886 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

V.

xris superavit ac proinde fundus majora ac hucusque sustinuit onera, in se assumere non potest, sed vi statutorum suorum neque tenetur. Quum vero ipsa statuta praescri­bant, ut summa pensionum et subsidiorum, quovis triennio defigatur, et durante hocce temporis spatio eadem permaneat, sponte fluit statutis fundi correspondentem fuisse observatum antea usum, juxta quem durante triennio nullae novae pensiones assigna­bantur, sed illi tantum pensiones sibi resolutas percipiebant, quibus illae initio tri­ennii obtigerant. Et hocce fundi statutum deinceps quoque stricte observabitur. Illi itaque docentes, viduae et orpbani, qui ex fundo pensiones vel subsidia percipiunt, haec et illas deinceps quoque percipient, alii vero ab anno 1886. usque finem anni 1888. sive intra hocce triennium non suscipientur nec novae pensiones assignabun­tur. DD. VADiaconorum erit desuper illos, quorum interest edocere illosque attentos reddere, ne decursu huius trienii pro pensione sibi resolvenda recurrant; porrecti enim supplices in pertractationem sumi non poterunt nisi evoluto triennio. Strigonii, die 6-a Martii, 1886. Nr. 1854. S. R. C. De­cretum de altari portatili. In nonnullis Provinciae Ecclesiasticae Aequatorianae Americae Dioecesibus nuper a Sacra Rituum Congregatione compertum est ob marmoris defectum fere om­nes aras seu altaria portatilia ex alio lapide constare qui marmoris densitate ac du­ritie caret; et sepulchrum Reliquiarum non in medio eorumdem altarium sed in fronte excavatum, ut plurimum, non lapide sed cera sigillari vel gypso coopertum esse atque firmatum. Hinc est quod quamplures eiusdem Provinciae Ordinarii ab ea­dem Sacra Congregatione expetierunt an licitus sit praedictus usus ararum seu alta­rium, atque in posterum permitti valeat sepulchrum Reliquiarum seu confessionem in fronte lapidis effodi. Et eadem Sacra Congregatio, omnibus sedulo expensis, exquisi- toque alterius ex Apostolicarum Caeremoniarum Magistris voto, ad relationem infra- scripti Secretarii, ita respondendum censuit: „Arae seu Altaria portatilia, quae con­stant ex vero lapide duro et compacto, etsi non marmoreo, idonea haberi debent; quae autem confecta sunt ex lapide pumiceo, sive ex gypso aut alia simili materia, illicita prorsus sunt. Quoad vero altaria quorum sepulchrum sive Confessio non in medio lapidis, sed in eius fronte fuit effossum, ea non sunt admittenda, utpote Ponti­ficalis Romani praescriptionibus haud conformia.“ Ita respondit die 4 novembris 1885. D. Card. BARTOLINIUS S. R. C. Praefectus. LAURENTIUS SALVATI, Secretariats. Strigonii, die 10-a Martii, 1886. Nr. 1855. Relatio annua Unionis aegre valentium Sacerdotum dimittitur. Unio Goritiensis, quae fine curandae valetudinis aegre valentium Sacerdo­tum ante decennium coaluit, sub finem anni decimi activitatis suae fusiorem exara­vit ac typis vulgavit relationem, quam ad singulum Districtum VADnalem dimittendo, ipsam Unionem benevolentiae Ven. Cleri cum eo commendo, ut qui stipem aliquam in hunc finem conferre, vel vero Missarum in emolumentum Unionis celebrandarum onera in se assumere voluerint, semet immediate ad Directionem ipsius Unionis convertant. Strigonii, die 6. Martii, 1886.*

Next

/
Oldalképek
Tartalom