Circulares litterae dioecesanae anno 1886 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
IV.
33 vivere, in hoc saeculo.1) Mementote divinae illius, ad vos quoque pertinentis vocis: „Ego vos elegi, ut eatis et fructum afferatis et fructus vester maneat.“2) Non vobis solum ipsis, sed fidelibus etiam, quorum estis pastores, fructuosam vitam, atque utilem operam a Vobis postulat divinus Paterfamilias, proposita et uberi impensi laboris mercede, et formidabili neglectae operae desidiaeque poena. Ut sacrum Jubilaeum fructum referat, a Beatissimo Patre, intentum et declaratum post gratiam divinam, a vestro potissimum zelo, vestro labore, et industria suspenditur, estque fructus ille „emendatio vitae et virtutis accessio“ in fideli populo. Considerate ex una parte animarum, vobis commissarum valorem et dignitatem, ex altera vero stragem et ruinam, quam in ipsis efficiunt peccata, et adversarius ille, qui, dicente S. Petro, tamquam leo rugiens continuo circuit, quaerens quem devoret.3) Quis Christi minister, si fidelis esse velit, a rugientis illius leonis satellitibus et ministris diligentia, et sollicitudine vinci se et superari patiatur? Vobiscum etiam recogitetis, curam animarum Omnipotentis et summi Dei negotium esse, illudque maximum, et praecipuum, quod dum in terris ageret, tanto ardore peregit, ut pro salute animarum vitam suam offerre ac ponere non dubitavit. Quam indignum et probrosum foret, si servus et minister tanti tamque clementissimi Salvatoris tepide et oscitanter Domini sui ageret negotium, quod omnium divinissimum declaratum legimus.4) Paulum potius aemulemur, qui Christi exemplo edoctus, ut animarum procuraret salutem, aperte dicebat: „Ego libentissime impendam et superimpendar ipse pro animabus vestris.“5) Faveat in id votis meis et vestris ope sua clementissima Deipara Virgo, cuius patrocinio me et Vos impensissime commendo. Strigonii, Dominica VI. post Epiphaniam, in diem 14. Februarii incidente anno Domini 1886. Joannes Cardinalis Simor m. p. Archi-Episcopus. ') Cf. Tit. 2, 12. — s) Joan. 15, 16. — 8) 1. Petr. 5, 8. — ‘) Libr. de coel. hierar. — 5) 2. Cor. 12, 15.